Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 4 » 4.389 » Pag 323 - 324

4.389
323
324

323
+ In nomine domini. tricesimo anno principatus domini nostri guaimarii
et nono anno ducatus eius amalfi et syrrenti. et sexto anno principatus
domini gisolfi eius filius gloriosis principibus et ducibus mense aprilis prima
indictione. Nos hi sumus ioannes filius domnandi. et petrus diaconus filius
grimoaldi et iohannes germano meoque petri diaconi filii supradicti grimoaldi.
et mauro affiliato et genero eidem grimoaldi. et grimo filio petri. et
iohannis affiliati maraldi. et iohannis filius maraldi. nos omnes commorantibus
de locum sarnu. clarefacimus nos pertinentem habere rebus in locum palma.
et congruum nobis est exinde vendere una pecia. quod est castanietum in
monte super casale carbonara ubi dicitur agrifolio. et ideo dum nobis congruum
esse videtur bona etenim nostra volumtate ante presentia domini
iohannis gastaldi aliosque subscriptos testes per hanc quoque videlicet cartam
venumdedimus atque at semper habendum confirmabimus et tradidimus
tibi domino stephano venerabili sacerdoti et abbas monasterii sancte
dei genitricis et virginis marie que fundata esse videtur at illa spelea sub
monte vesubeo quem dominus martinus venerabilis et sanctissimus abbas
a nobo construxit fundamine idest integra ipsa pecia de terra quod est
castanietum super iamdicto casale carbonara locum ubi dicitur agrifolio.
sicuti esse videtur per hec finis ab oriente est fine predicti monasterii
quem pertinentem habet a quodam symeone presbyter filius sparani. a
meridie est fine de heredes saducti. ab occidente est fine de heredes boni.
a septentrione est fine rebus de illi baccari. Hec vero pecia de terra qualiter
est castanietum sicut per finis indicatum est totum et integrum illut
tibi supradicto domino stephano venerabili sacerdoti et abbas venumdedimus.
et de predicta nostra venditione nec vobis nec cuicumque alteri nulli
exinde reserbabimus habendum potestate nec in quabis partibus dicimus
exinde remanere quelibet sortione set una cum inferius et superius et superius
et cum vice de viis anditis suis et cum omnia intro se habentibus
cum omnibusque suis pertinentiis integrum illut tibi venumdedimus habendum
et possidendum. Unde per ha nostra venditione tibi confirmanda
recepimus exinde a te suprascripta pretium auri tari boni duodecim quomodo
324
inter nobis combenit. finitaque hec nostra venditione ea namque
ratione ut integra suprascripta venditione velut prelegitur habeatis et possideatis
tu superius dictus dominus stephanus venerabilis sacerdos et abbas
et tuos posteros in vestra sit potestate avendum exinde pars iamdicti vestri
monasterii et quod vobis placuerit sine contrarietate vel requesitione
nostra et de nostris heredibus et sine cuiuscumque contradictione. Ex qua
re promisimus et guadiam tibi demus et mediatorem tibi exinde posuimus
cicero filio grimi de toratzanu. et symeone presbyter. filio sparani de predicto
loco carbonara et per ipsa eadem guadiam per combenientia obligamus
nos et nostros heredes tibi tuisque posteris in partibus prephati
monasterii hec predicta nostra venditione antistare et defendere ab omnibus
hominibus ab omnique partibus. Quod si minime vobis illut antistare
et defendere potuerimus vel voluerimus aut si nos ipsi per quabis ingenio
hec tornare vel remobere quesierimus tunc eadem combenientie ordine obligamus
nos et nostros heredes tibi tuisque posteris in partibus iamdicti monasterii
componere quinquaginta auri solidos constantinianos et in antea exinde
omni tempore adversus pars iamdicti monasterii taciti et contenti maneamus
et ut super legitur illut vos defensemus. Et quando per vos exinde vultis
fieri autores et defensores firmam habeatis licentiam cum ista carta et cum
quale alias rationes inde habere potueritis vice nostra exinde causare et
contendere et omnem definitionem inde facite sicuti nos facere debuissemus
et predicta nostra venditione per vos ipsos defendere et securiter possidere.
Et hec carta ut super legitur semper sit firma et stabilis vobis permaneat.
Quam te maiu clericum et notarium scribere rogabimus
+ ego qui supra iohannes
+ ego iohannes presbyter
Torna all'inizio