Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.513 » Pag -

5.513

285
+ Anno salutiferae incarnationis domini ihesu christi mundi redemptoris
millesimo centesimo quarto. Regnante vero domino Roggerio piissimo
atque excellentissimo duce. mense aprilis indictione duodecima. Ego nardus
aha filius leonis de civitate iuvenacii. in eadem civitate coram theodoro
iudice et bonis hominibus voluntarie vendo et per fustem trado ad
dunnellum filium maraldi civitatis melficte. unam vineam olivarum declarans
meam de loco sancti leucii Vinea vero ipsa est quadragenaria ita ut
quod minus fuerit de quadraginta pedalibus per latitudinem habeat illut per
longitudinem. Que vinea mensurata a media antica nam in ipso capite eam
vendo. Pedalis autem habet quatuor pedes et medium cuius pedis medietas
est quantum hec chartula sur . . . . . capite lata. ea vero vinea habet
finis. Ab oriente olivas que mihi remanserunt. Et ab occidente a media
antica olivas eiusdem dumnelli et nicolai fratris sui. A meridie autem a
mediis signis olivas nostri episcopii. et a septemtrione olivas quas tenet
grisantus presbyter et olim fuerunt leonis filii sykinolfi. Et ob confirmationem
venditionis modo accepi ab eo totum inter nos statutum pretium.
idest centum mille de solidis bonis. Itaque hec venditio ut mensura
et finibus terminata est. sit amodo in potestate sua et suorum heredum
cum omnibus infra habitis et ingressu et egressu suo ad habendum et faciendum
omne quod voluerint sine cuiuslibet contradictione. Propterea ego
286
qui supra nardus sponte guadiam nominato dumnello dedi et meipsum mediatorem
posui contra quo ego et mei heredes defendamus sibi et suis heredibus
integram predictam venditionem ab omnibus hominibus. Quod si non
fecerimus viginti solidos pena eis componere placeat. omnibus predictis
postmodum impletis. licentiamque eis tribui pignerare nos per omnes res nostras
licitas et inclitas ad pignerandum sine appellatione donec omnia predicta
impleantur. Et hoc scriptum scripsi ego Popilius Protonotarius qui
interfui
+ Iudex predictus Theodorus hoc probo scriptum.
+ Ego pao teste.
+ Ego iohannes teste.
Torna all'inizio