Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1351 » Pag 223 - 224

8.1351
223
224

223
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense iunio, prima indictione. Ante me petrum iudicem Adelarius filius quondam romoaldi
coniunctus est cum leone filio quondam constantini, qui dictus est cancellaru. Et ipse
adelarius clarificavit sivi pertinere terram cum biscilietum foris hac civitate in plaio montis qui
est ulter et a super fluvium per quod fluit acqua que dicitur boneia, ubi proprio ad traverse
dicitur, quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte
orientis est finis via antiqua que ducit inter hanc et alteram terram pertinentem ipsius adelarii,
et passi quadraginta quattuor. A parte septemtrionis est finis terra cum biscilietum ipsius leonis
quam ei dudum ipse adelarius per firma cartula venumdedit, et mensurati qualiter ascendit
passi sexaginta. A parte occidentis est finis ipsius adelarii, et passi decem. A parte meridiei
finis similiter ipsius adelarii, et mensurati qualiter descendit passi alii sexaginta usque suprascriptam
viam. Et sicut ipsi adelario congruum fuit bona sua boluntate per hanc cartulam per
combenientiam venumdedit ipsi leonis integram suprascriptam terram cum biscilietum per suprascriptas
fines et mensuras cum omnibus que intro eas sunt cunctisque suis pertinentiis et
cum vice de ipsa via. Ea ratione ut integra suprascripta venditio, qualiter prelegitur, sit semper
in potestate ipsius leonis et heredum eius, et liceat illum et eius heredes ex ea facere quod
voluerint. Et propter confirmationem uius venditionis ipse adelarius suscepit ab ipso leone statutum
pretium auri tarenos viginti et quinque in omni deliveratione. Et per combenientiam ipse
adelarius guadiam ipsi leonis dedit et fideiussorem ei posuit landolfum filium quondam marii.
et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi leonis et illius heredibus
integram suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus: Et ipse Adelarius tribuit ei
licentiam, ut quando ipse leo et suos heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam venditionem
224
per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas ex eo
ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipse adelarius et suos heredes ipsi leonis et illius
heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes componere ipsi leonis et illius
heredibus triginta auri solidos constantinos. et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter
tibi iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio