Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.164 » Pag 244 - 245

1/2.164
244
245

244
+ In nomine domini quadragesimo quarto anno principatus domini gisolfi
gloriosi principis et tertio anno principatus domine gemme uxor
eius et domini paldolfi optato filio eorum mensis nobembris quinta indictione.
Ideoque ego vir nomine ciceru filius quondam petri de castello lauri Clare
me facio ante subscripti testis . . . . . . . . . . . . . . . mitate me dacere cognosco
infirm . . . . . . . . . . . unde nisi divina misericordia mihi non obbiaberit . . . .
us ab ac vita me finire me credo set data est mihi. a domino protectione
ac recta in me cognosco abere memoria: quam et ego mulier nomine iaquinta
filia quondam domini iaquinti de apusmonte et uxor sum predicti
ciceri nosque vir et uxor uniter et atque cummuniter. Offeruimus pro remedium
salutis anime nostre terrarebus nostra que enim abemus in liciniana
quam et ego vassallu et ego sanda mulier ipsius vassalli. et ego iohanne
germani filii desuper nominato petri. quam clare nos facimus vir et uxor
et ego iohanne ante subscripti testis aberemus rebus in supradicto loco liciniana
finibus sarnense et sicut nobis congruum esse videtur pro salbationis
anime nostre offeribimus in ecclesia vocabulum dei genitricis et virginis
marie que sita est in spelucca in monte besubei ubi nunc modo dominus
Sparano sacer et umilis abbas regimen tenet oc est itegre sortionis nostre
de terra rebus nostra in supradicto locum cum castaneis et insitetis et ulivetis
quem nobis qui supra ciceri et vassalli et iohanni germani pertinet
per successionem supradicti genitori nostro set ideo pro salbationis anime
nostre in integrum ipseque nostre sortionis in prefata ecclesia offeruimus
at semper eos abendu dominandu et frugiandum predicta ecclesia. et eius
rectoribus unde pro stabiliscendam et confirmandam ex ac nostra offersione
primis omnium imputabimus a vos nobis sanctis vestris orationibus quousque
modo nobis orastis et in antea orandi essetis tamen nos predicte mulieris
ipseque nostre sortionis quod est quartam partem de ipsa res quod
ab ipsi viri nostri emisse abuimus alia die nuptiarum nostre copulatione
in prefata ecclesia offeruimus per consensum. et voluntate ipsorum viri nostri
in cuius mundium nos iacere credimus. Interea nos nominati viri et
uxori in integrum trasactibus nominem eadem rem quam prelegitur in superdicto
245
loco offeruimus cum inferius et superius et cum omnia intro se
abentibus et intus pertinentibus cum vice de viis sui trasactibus nomine et
affunditus eos ipsa ecclesia et eius rectoribus abendum securomine sine omnes
nostras vel nostris heredibus contrarietate aut cuiuscumque requesitione unde
repromittimus et obligamus nos ut ea que nostra offersione quam prelegitur
nos aut nostris heredibus aliquando tempore eadem offersione exinde tollere
aut contrare quesiemus tollendu aliquot exinde quomodocumque ante
omnia modis omibus questio nostra modis omnibus questio nostra sit bacua
et tacita atversus prefata ecclesia et eius rectoribus et ad componendum
siamus nos predicti germani et nostris heredibus in predicta ecclesia et ad
eius rectoribus obligati ad componendum quinquaginta solidos constantinopolitanos
et que aput vos fuerit melioratum vel factum edificium sub estimatione
pretii nos vobis restituere placitabimus de colludio autem legibus per
dei ministeria iuremus et ipsa que prelegitur per invitis nos et nostris
heredibus in predicto loco defensemus et anc chartulam offersionis in supradicta
ratione sit firme vobis imperpetuis. Sicut te magelgardus diaconus
et notarius taliter scribere rogabimus
+ Ego ma . . lfus
+ ego iohannes
+ Ego petrus
+ Ego leo
Torna all'inizio