Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.417 » Pag 55 - 57

5.417
55
57

55
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino
nostro romano et michaelio seu andronio: et Constantino porfilogenito
magnis Imperatoribus anno quinto: die sexta decima mensis februarii indictione
undecima neapoli: hecce iam per plurimos annos Itaque visus fuit
quondam domino iohannes venerabili presbytero et primicerio qui nominatur
spataro custus vero ecclesie sancti seberi christi confessoris situm
in vico qui nominatur radios solis qui et gurgite dicitur regione summa
platea pro vice de memorata ecclesia sancti seberi . . . . . . . per chartulam da
quidem petro subdiacono et abbate seu rector monasterii sancti agnelli ubi
eius venerabile quiescit corpus et da quidem stephano uterino germano suo
filiis quondam stephani ferrarii qui nominatur buniscoli: et quedam drosu
iugalium personarum et ipsis una cum voluntate ipsius drosum genitrices
illorum: Idest integra quatuor modia per passos at passum ferreum sancte
neapolitane ecclesie de ex integra clusuria de terra illorum que nominatur
at nipititum posita at sanctum sossium super piscinule: una cum arvoribus et
introitum suum et omnibusque sivi pertinentibus sicuti et quomodo in omnibus
ipsa firmissima chartula comparationis continet: nuc autem venimus
nos videlicet cesario et sergio uterinis germanis filiis quondam domini iohannis
spicarelli et exinde quesivimus quidem gregorio clerico filio quondam
domini iohannis presbyteri et primicerii custus ipsius ecclesie sancti seberi
dicendo ut nequaquam memorato genitori suo pro memorata ecclesia ipsa
terra baluisset comparare: pro eo quod memorata drosum et memorato
petro subdiacono et abbate et maria uterinis germanis hoc est genitrice et
filio seu filia relicta et filiis memorati quondam stephani ferrarii qui nominatur
bunisculi exinde chartula promissionis recetatiba factas abeas at memorato
56
quondam domino iohanne spicarello genitori nostro quatenus ud uvi
ausi fuerint illuc pergere tunc ad eum illos dare per appretiatum hut fuerint
appretiatum a christianissimis viris qualiter in memorata chartula promissionis
continet que aput nos memoratis germanis aput nos abuimus et ipso gregorio
clerico per iudicium nobis exinde in manus posuit memorato petro subdiaconus
et abbas una cum memorato stephano uterino germano suo: et cum
eis exinde peressimus impublici at legem et ibidem hostensimus ipsa chartula
promissionis que at memorato quondam domino iohanne genitori nostro
posuerunt memorata genitrice et filiis ut super legitur: et dicebat pars
eius ut quando illut venumdederunt at memorato domino iohanne venerabili
presbytero et primicerio pro memorata ecclesia sancti seberi nos scientem
illut ad eum venumdedixet et nos illut non contraxemus: et iudicatum
fuit exinde inter nobis ut nos ad eis exinde faceremus sacramentum et ipsis
nobis emicterent chartula securitatis: et pro eodem iudicio nobis memoratis
germanis et at quidem drosum et at maru honestis feminis uterinis
germanas nostras filias memorati domini iohanni genitori nostris memoratis
germanis una cum uxores suas nobis fecerunt ipsa chartula securitatis
memorato petro subdiacono et abbate cum volutate gema conius
sua et memorato stephano cum volutate theodonanda conius sua: et ipsa
chartula securitatis aput nos illas habemus: et quia venistis vos vydelicet
domino stephano venerabili Igumeno monasterii sanctorum sergii et bachi
qui nunc congregatum est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani
qui appellatur casapicta situm in viridiario cuius iure est ipsa ecclesia
ue sancti seberi: et contrastis nos memoratis germanis dicendo ud illicite et
sine ratione nobis ipsis germanis ipsa chartula securitatis fecisset propter
quod ipsa ecclesia vestras ipsas terras abuisset et abeat: unde multum litigium
exinde inter nos habuimus et perreximus exinde in publico at legem
et ibidem hostensi ipsa firmissima chartula per memorato domino
iohanne venerabili presbytero et primicerio pro ipsa vestras ecclesia sancti
seberi iuris ipsius monasterii apprehensit et nos ibidem hostensimus ipsa
chartula promissionis recetatiba cum ipsa chartula securitatis et inter partes
illas relegere fecimus et dum ibidem relecte fuisset tribuerunt exinde
inter nobis hoc iudicium quatenus ipsa chartula promissionis cum ipsa
carthula securitatis capsatas illas apud vos emicteremus et faceremus vobis
57
et per vos in ipsa ecclesia sancti seberi iuris ipsius vestris monasterii
taliter ac chartula recetatiba promissionis ud amplius exinde inter
nobis causatio non fierent: Deinde et nos memoratis germanis pro eodem
iudicio dedimus et tradidimus vobis ipse chartule capsate ut super legitur
Insuper promictimus et firmamus vobis memorato domino stephano venerabili
Igumeno quia nullatenus presumimus nos aut heredibus nostris vel
alia quavis personas in nostris vicibus vos aut posteris vel vel ipsa ecclesia
vestras iuris ipsius vestri monasterii aut eius custoditoribus querere
aut molestare de ipsa terra que continet ipsa chartula promissionis et memorata
chartula securitatis que aput vos capsatas remisimus ut super legitur
per nullum modum nullamque adiventas ratione nec per summissas personas
a nuc et imperpetuis temporibus: Insuper et si quavis personas vos
aut posteris vestris vel ipsa ecclesia iuris ipsius vestri monasterii aut eius
custoditoribus inde at querendum veneris per nos aut per nostris heredibus
tunc stati omni tempore nos et heredibus nostris vobis vestrisque posteris
persona illa exinde desuper tollere et tacitas facere debeamus asque omni
vestras vestrisque posteris et de ipsa ecclesia sancti seberi qualivet damnietate
quia Ita nobis iudicatum est: Si autem aliter fecerimus de is omnibus
memoratis per quobis modum aut summissas personas tunc componimus
nos et heredibus nostris vobis vestrisque posteris et in ipsa ecclesia
sancti seberi auri solidos sexaginta vitianteos et ec chartula recetatiba promissionis
ut super legitur sit firma scripta per manus sergii curialis per
memorata undecima indictione + hoc signum + manus memoratis germanis
quod ego qui memoratos ab eis rogatus pro eis subscripsi +
+ ego iohannes filius domini gregorii testi subscripsi +
+ ego sergius filius domini gregorii testi subscripsi +
+ Ego stephanus scriniarius filius domini iohanni scriniarii testis
subscripsi +
+ Ego sergius Curialis: Complevi et absolvi per memorata undecima
indictione +
Torna all'inizio