Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 4 » 4.311 » Pag 128 - 130

4.311
128
130

128
+ In nomine domini decimo primo anno principatus domini nostril
guaimari et primo anno principatus domini guaimari eius filio gloriosis
principibus mense september tertia indictione. memoratorium factum a nobis
sillictus filius iohannis: qui fuimus abitande de montella. et ego iohannes
qui sum filio istius sellicti. et sparanus qui sunt affiliatus istius sellicti et
filius maioni. eo quod ante subscripti idoneis hominibus. coniunti sumus ad
combenientia. cum sergius filius stefani et cum leo idem attrise filius constantini
sergi et filius ursi et elpensus filius quondam petri qui et ipse petrus
filius fuit quondam marandi. pro dibidendum cum eis rebus illis que est infra
in civitate nucerina super ecclesia sancti petri salernitane finibus quod ante
os annos nos supradicti sellictus iohannes sparanus iohannes ipsa per firmum
brebe partionis ordine pastenandi compreensimus ab ipso supradictus
sergius. et da ipsum petrus filius mirandi per ratione que continuunt brebri
ipsi pastenationis. unde modo ex nostra que partes ostendimus brebri ipsi
pastenationis quomodo nobis rebus ipsa data fuit pastenandi infra hec
finis et mensurie a pars occidentis fine via publica inde passus centum quadraginta.
a septentrionis sicut fossatum discernit inde passus quinquaginta
duo a pars orientis fine ipsorum sergii et leoni et petri sicut discernit
limite et termini inde passus alios centum quadraginta. a meridie similiter
fine de ipsi supradicti sergius et leo et petrus inde passus quinquaginta octo
totum mensuratum ad iusto passu hominum hec vero res per iamdicti finis
et mensurie tota et inclita cum bice de via sua nobis ut diximus pars
ordini per ipsum sergius et predictus filius iamdicti mirandi datum fuit.
et relicti brebri ipsi pastenationis qui de ex eadem res facti sunt positia ratione
constitum que posimus inde fuit iam expletum est et combenientibus
inter nos statim nos supradictus sillictus iohannes sparanus dibidimus supradictas
res per supradicti finis et mensuras quem nos pastenabimus et querabimus
sicuti inde obligati fuimus in duas partes ad equale mensuria una
sortione fecimus esse in pars orientis. et alia sorte fecimus ebse in pars occidentis.
unde prius ipsi sergius et predictus leo et petrus conpreenserunt exinde
in sorte sortionem ipsam ab ipsa pars orientis. et nobis per taliter tradiderunt
129
exinde in sorte sortem ipsa ab ipsa pars occidentis que coniunta est cum ipsa
bia tantum omni tempore ipsi sergius et leo et petrus et illorum eredes
aberent bice de ipsa bia per ipsa sortione nostra a pars septentrionis erga
ipso fossatum. et ipsa via que per ipsa nostra sorte abere debunt omni
tempore via esset lata per latitudo in omni loco pedes duodecim ad iusto
pedem manum homini mensuratum et per longitudo ipsa bia quantum ipsa nostra
sorte retinet usque in ipsa bia da occidente. hec sortio sicut superius
ille compreensimus sic per partium ille inter nos tradidimus cum omnia intro
se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum bice de ipse bie ut supra
legitur unusquisque faciendum de ipsa sua sorte quod boluerimus de qua
per vona combenientia guadiam nobis ipsi sergius et leo et petrus dederunt
et mediatorem nobis posuerunt ipsi sergi et leo mastalus attrise filius
constantini et ipse petrus mediatorem nobis posui iannaci attrise filius constantini
et per ipsa gaudia obligaberunt se et suos eredes omni tempore defensare
nobis nostrisque eredibus integra ipsa sorte da occidente cum bice
da ipsa bia publica sine ipsa bia quod illis inde abere debunt ut supra
legitur a pars de uxoribus sue et da omnes homines omnique partibus. et
si taliter eos nobis nostrisque eredibus non defensaberit aut si quodcumque
causatione exinde preposuerit: vel si super sortis ipse malo ordine ire presunserit
per vona combenientia per ipsa guadia componere obligaberunt se
ipsi sergiuset leo et petrus et suos eredes ad componendum nobis nostrisque
eredibus quinquaginta auri solidos costantinopolitanos et sicut superius legitur
illum nobis defensare. tantum si aliquando tempore nos vel nostros
eredes ipsa nostra sorte de predictis rebus daturum aut binditurum abuerimus.
non abeamus potestatem cuicumque illum vel exinde dare nisi ipsorum
sergii et leoni et petri vel ad eorum eredes illum demus ad iusto baliente
pretium que iuste fuerit appretiatum. et faciamus exinde illis scire per illum
a nos emendum per tertio consti minus usque dies triginta sex et si infra
ipsa constituta illum a nos emere noluerit et dare inde nobis iusto baliente
pretium post ipsa constituta licead nos illum dare cui boluerimus nam si
ante ipsa constituta cuique illum vel exinde eos dederimus absque illorum
vel de eorum eredes solutione sicut parutum sit ut de nostra potestate esset
substractum absque pretium rebertatur ad illorum potestatem faciendum que
voluerit. et si nos vel nostri eredes de hanc terra salernitana exierimus per
130
aliubi ad abitantum vel si talem egerimus culpa unde in publico cecidere debuerimus.
et ipsa nostra sorte de iamdictis rebus per nos vel per nostros
eredes data non fuerit ut supra legitur integra ipsa nostra sorte perveniad
ad potestatem ipsorum sergii et leoni et petri et de illorum eredes. et si infra
quinque anni ic rebersi fuerimus abitantum aut de ipsa culpa eruti inclita
ipsa nostra sorte de eadem res nostre perveniad potestatis abendum in predicto
ordine. sin autem securiter illum sibi abeant tantum ipso annum quod
ic redierimus si illum lavoratum invenerimus licead ille qui eos lavoraberit
inde tollere ipsum laborem et sic illum ad nos recolligamus tamen recordamus
quia de predictis rebus que superius nobis in sorte traditum est mihi
nominati sellicti et alios meos heredes pertinentem est inclita medietate. et
nobis nominati iohanni et sparani et ad nostris eredibus pertinentem reliqua
ipsa alia medietate de ipsa sorte sic manet ut nec nos nominati iohannes sparanus
nec nostros eredes non queramus sortionem tollere vel abere de ipsa
sorte predicti sillicti set abeat ille illam et alios suos eredes verumtamen quia
de predictis rebus quod ipsi sergius et leo et petrus compreenserunt in sorte
ipsius petri et ad eius eredes pertinentem est inde abere medietate et ipsorum
sergi et leoni et ad eorum eredes inde pertinentem est reliqua ipsa
medietate similiter et de ipsa thinga quando illum a nos paraberit ipse
petrus vel eius eredes parare inde medietatem et ipse sergi et leo vel eorum
eredes parare reliqua medietate. et quadtuor brebri dibisionis modo de
ista res fecimus instrumentum quod retineo ego predictus sellictus. et alii
vero inde retinet ipsi sergi et leo et alium quod retinet ipse petrus et alium
quod retinet ipsi iohannes et sparanus. quod scripsi ego alfanus notarius
qui interfui
+ Ego ademari notarius me subscripsi + Ego alderissi notarius me
subscribsi.
Torna all'inizio