Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.520 » Pag 299 - 300

5.520
299
300

299
+ In Nomine Domini Nostri Iesu Christi Anno ab incarnatione eius
millesimo centesimo quinto. et vicesimo anno principatus domini Richardi
gloriosi principis. mense augustus. Indictione tertiadecima. Nos Guillelmus
domini gratia episcopus sancte sedis nolane ecclesia. nos autem una cum
cunctos sacerdotes et diaconos et subdiaconos ac clericos ipsius nostri episcopii:
A presenti die promptissima voluntate pro dei omnipotentis amore et
pro mercedem et redemptione anime nostre. Concedimus et tradimus vobis
domino petro eximius abbas monasterio sanctorum severini et sossii quod
constructu et dedicatu hintus civitate neapoli et per vos in ipso sancto
vestro monasterio. Idest integra ecclesia vocabulo sancte pauline virginis
que sita est in territorio nolano una cum omnibus casis et cellis et ortalibus
seu fundoras et terris omnibusque eis pertinentiis et cum inclitum
campum in quo suprascripta ecclesia constructa est et cum omnia et in omnibus
ad suprascripta ecclesia pertinentibus. Sive que modo habes vel in antea
habituros fuerit per quobis modum. Et ab hanc dies et deinceps a nobis
vobis sit concessum et traditum in vestra vestrisque posteris et de suprascripto
sancto vestro monasterio sit potestate ad abendum et possidendum
illud ibide usque in sempiternum. A nobis autem neque a posteris nostris
neque a memorato sancto nostro episcopio nec a nobis personas summissas
nullo tempore numquam vos aut posteris vestris vel suprascripto sancto vestro
monasterio quod absit habeatis exinde aliquando quacumque requisitione
aut molestia per nullum modum a nunc et in perpetuis temporibus.
Sed omni tempore vos et vestris posteris et suprascripto sancto vestro monasterio
in suprascriptum campum ubi est suprascripta ecclesia habere obedientia
proprio ipsius vestro monasterio cum omni vestra utilitatem absque
omni nostra nostrisque successoribus et de iamdicto nostro episcopio qualivet
contrarietatem sed omni tempore nos et nostris posteris et suprascripto
sancto nostro episcopio vobis vestrisque posteris et ad ipso sancto vestro
monasterio in omnibus illut defendere debeamus ab omnibus hominibus
omnique personas dantes vos et posteris vestris ad ipso sancto vestro
monasterio nobis nostrisque successoribus hanc nostri episcopii pro omni
300
annuo in die iobi die sancto idest de cera libre quattuor et de incensum
libra media nichil plus absque omni amaricatione quia ita inter nobis complacuit.
Si autem nos aut posteris nostris vel suprascripto sancto nostro episcopio
contra hanc chartulam venire presumpserit et ea ebacuare voluerit
tunc componimus in ipso sancto vestro monasterio auri libras tres vizanteis.
Et hanc chartulam scripta per manu Iaquinti presbiteri et notarii. Sigilli
nostra impressione signata. tibi domino petro venerabilis abbas tradidimus.
+ Ego Willelmus Episcopus Nolanus
+ Ego Stephanus Archidiaconus
+ Ego Ioannes Archipresbiter
Torna all'inizio