Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.157 » Pag 228 - 229

1/2.157
228
229

228
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante
domino nostro basilio magno Imperatore anno quartodecimo sed et constantino
magno imperatore frater eius anno undecimo: sed et iohanne magno
imperatore anno quarto: die sexta mensis ianuarii indictione secunda neapoli:
Horta est itaque intentio inter nos petro ferrario cui supra nomen
corbulo filio quondam gregorii cuparii et ruta hoc est iugales: et te videlicet
domina pitru honesta femina filia quondam domini campuli conius
quidem domini stephani: de intentione que inter nos abuimus: pro termines
qui est inter terra nostra memoratis iugales . . . . . . . . . . pictulu: qui
est a parte septemtrionis. et inter terra tua memorata domina pitru qui
est a parte meridiana: posita: insimul in loco qui vocatur iannula: unde
dicebat pars nostra memoratis iugales: atbersus te quia bersastis tu memorata
domina pitru cum memorato domino stephano viro tuo et memorato
genitor tuus et mutare fecistis ipsi termines et posuistitis in ipsa terra
nostra: pars autem tua memorata domina pitru atbersus nos respondebat
dicens absit quia veritas non est ut memoratis termines nec tu nec memorato
viro tuo nec memorato genitor tuus te sapiente mutassetis nec mutare
fecissetis ipsi termines ut superius dissimus: set sic fuit ipsa fine inter memorata
terra nostra et inter memorata terra tua per quadragintam annos
quommodo memorati termines ivi modo ficti sunt: Unde multum litigium
exinde. inter nos abuimus: iudichatum est exinde inter novis: ut si potuerit
pars nostra memoratis iugales tivi ostensione facere qualiter memoratis
termines tu memorata domina pitru aut memorato viro tuo aut memorato
genitor tuus exinde mutasset aut mutare fecissetis: facere tu memorata
domina pitru nobis exinde legem: et si non potuerit pars nostra tivi
illut taliter ostendere iurare pars tua memorata domina pitru nobis exinde
et dicere quia memoratis termines nec tu nec memorato viro tuo nec memorato
genitor tuus te sapiente non mutasset nec mutare fecissetis: set sic
fuit ipsa fine inter ipsa terra nostra et memorata terra per quadragintam
annos quommodo modo ipsi termines ivi modo ficti sunt poneremus
nos tivi exinde securitatem: et quia non potuit pars nostra tivi illut taliter
229
ostendere: et hecce in presentis recepimus a parte tua memorata domina
pitru memoratum sagramentum dicente novis ut superius atseruistis: et
definibimus tecum et cum heredibus tuis exinde in omnibus: et amodo et
semper nucquam presummimus nos aut heredibus nostris: tivi tuisque heredibus
exinde querere per nullum modum nec per nullum umanum arbitrium
nec per summissis personis: imperpetuum: quia ita novis iudichatum
est: si autem aliter fecerimus de ihis omnibus memoratis per quovis modum
aut summissis personis tunc componimus nos et heredibus nostris: tivi tuisque
heredibus: auri solidos duodecim bytianteos: et hec chartula securitatis
ut super legitur. sit firma scripta per manu leoni curialis per memorata
secunda indictione
hoc signum + manus memorati petri ferrarii cui supra nomen corbi
et memorata ruta hoc est iugales quod ego qui memoratos ab eis rogatus
pro eis subscripsi +
+ Ego petrus Curialis rogatus a memoratos iugales testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini stefani rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini iohannis rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi +
Torna all'inizio