Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.495 » Pag 246 - 247

5.495
246
247

246
Urbanus servus servorum dei dilectis in christo filiis. Brunoni. Lanuino. salutem
et apostolicam benedictionem. Quia igitur nostri officii interest servorum
dei quieti et commodis prout dominus posse dederit providere. petitionibus
vestris filii in christo karissimi ac reverentissimi clementer annuimus. Per
huius igitur apostolici privilegii paginam apostolica auctoritate concedimus.
et firmam. et stabilem. et in perpetuum permansuram confirmamus donationem
terrarum quae vobis datae sunt in squillacensi territorio et conscriptae
et determinatae. et disignatae per terminos certos a dilecto nostro filio. Rogerio.
comite. et iohanne confratre nostro squillatino episcopo concedente
et confirmante. Viva preterea auctoritate precipimus. statuimus. et ea quae
nobis est a deo concessa licentia interdicimus ut ab hac die in antea neque
comiti ipsi nec alicui heredum suorum supradictam vestram donationem
et hanc nostram confirmationem violare vel decertare in aliquo liceat. neque
de his quae confirmamus aliqua se intromittat persona sine vestra voluntate
247
quatinus omnipotentis dei speculationi mentibus liberis insistatis. et ad
eius faciei dulcedinem ipso prestante pervenire valeatis. Si qua vero persona
aut heres comitis . . . . . . . violaverit nisi ad condignam venerit satisfactionem.
eam honoris vel officii sui periculo subiacere decernimus. et a christi et
aecclesiae corpore segregamus. aut in extremo examine districtae subiaceat
ultioni sine intermissione et remedio. Conservantibus autem pax a deo et misericordia
presentibus ac futuris seculis conservetur. Amen. Si vero tan
legalis comes aut eius heres addere aliquid huic voluerit donationi. sub hac
nostra confirmatione ratum esse statuimus. Datum salerni. mense septembri.
Indictione VI. Anno ab incarnatione dominica M.° nonagesimo. VIII.
Ego rainerius cardinalis subscripsi. Ego iohannes cardinalis subscripsi.
Ego A. archiepiscopus Subscripsi. Ego amatus capellanus et sacerdos Subscripsi.
Ego dominicus capellanus subscripsi. Ego constantinus caiacensis
episcopus subscripsi. (Adest sigillum)
Torna all'inizio