Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.555 » Pag 386 - 387

5.555
386
387

386
In nomine Sanctae et individuae trinitatis patris et filii et spiritus
sancti. Anno ab incarnatione eiusdem domini ac redemptoris nostri. M°. C°.
XIIII°. Indictione. VIII. Octavo anno principatus Rothberti principis filii iordanis
gloriosi principis. Mense novembris: Sciant igitur omnes fideles presenti
et futuri. Quoniam ego Richardus musca nepos et heres Rainaldi
muscae filii turoldi muscae. pro redemptione animae meae et predicti avunculi
mei Rainaldi muscae. ceterorumque parentum meorum concedo et confirmo
sancti Laurentii monasterio et domno Matheo venerando abbati eiusque successoribus
ac super altare eiusdem ecclesie perpetualiter offero casale noliti.
cum superioribus et inferioribus que ibi habentur. cum viis suis intrandi
et exeundi. cum sepibus et limitibus. atque cum omnibus suis pertinentiis.
sicuti prenominatus avunculus monasterio eiusdem martiris obtulit.
et cartis privilegiisque capuanorum principum optime munitis confirmavit.
Iterum eodem modo concedo et confirmo quadraginta modios terrarum
de supradicto feudo noliti quae habentur in gualdo iuxta viam publicam
quae tendit ad patriam. Addo et eadem concessione et confirmatione quo
supra in territorio capue in loco qui noncupatur claucae. octoginta modios
terrarum. et in trifisco molendinum unum cum rivis aquarum atque cum introitu
suo et exitu. et omnes alias terras et domos quas supradictus. Rainaldus
muscae avunculus sancto monasterio donavit actenus et cartis privilegiisque
confirmavit. ad possidendum et utcumque voluerit fruendum. perpetuoque
habendum. ut predictum monasterium sancti Laurentii libere possideat omnia
quae suprascripta sunt. ita ut a me vel ab heredibus meis sive ab alia aliqua
persona nulla vim sustineat. sed habeat ea quiete remota omni molestia.
Quae omnia quae supra confirmata sunt. protegere. adiuvare. et defendere
contra omnes mortales homines curabimus. ego et mei heredes.
Quod Siquis hoc beneficium a me concessum et confirmatum pro anima
mea parentumque meorum monasterii sancti laurentii et abbati supradicto
suisque successoribus et fratribus ibi deo servientibus dissolvere aut perturbare
vel iniuste reclamare sua perversitate ausus fuerit. et hanc confirmationem
nostram violare iniuste temptaverit viginti libras auri persolvat.
387
medietatem nostre curiae. et medietatem sancto monasterio. et hoc scriptum
integrum et firmum in perpetuum maneat.
+ Ego Richardus musca me subscribere feci
+ Ego Radulfus tyrellus testis sum
+ Ego Radulfus siniscalcus testis sum
+ Ego chosus sancti archangeli testis sum
Torna all'inizio