Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.93 » Pag 119 - 120

1.93
119
120

119
+ In nomine domini sexto anno principatu domni nostri waimari, mense abrile quintadecima
indictione. ideoque ego mulier nomine magelchisa religiosa femina et filia magerisi uxor
fuid quondam lupuin, interrogatas sum iustam legibus et esquisita ab a trasenandu gastaldo
et iudicem, nec aliquod violentia patere quod ipsa modica hoctaba mea de terra bindere
boleos de rebus suprascripti lupuin vir meis, quas abeos per meu scripto morgincapud quas
ipse lupuin datu abuid per cartula magiperti serbis suis; tunc in eius presentia manifesta
sum, quia nulla violentia pateos a nullos quempius homines, set bona mea bolumtates largitas
sum, quam et secundum legibus mihi consentientis orselgari clerico nepotes meu filio
maielpoti ... meis et odelgari propinquos meus parentes, quam et cu notitia suprascripti
iudicis, ego que supra nominata magelchisa per anc cartula vindo tivi wiselperti filio
rattiperti ipsa octaba meas de terre ille qui sunt arbustu et castanietus, que suprascripto vir
meus datu abui suprascripti magiperti serbis suis il locum clianu finibus rotenses, quam et quantu
frugens per meu scripto inde tollere debuid, in simul vindo tivi ipsa octa mea de ip terra cum
abellanietu, qui cum suprascripti magiperti conguntus eset, et ipsu frugiu meu inde, unde nec
novis, nec ad alius homines nihil reserbavimus portiones, set da inferioribus et cum superioribus
et cum finis et vies sues, tota suprascripta octaba de suprascripte terre et frugens meus inde
bovis bindo in omnibus possidendum et faciendum, quod, bolueritis. unde pro suprascripta mea
vinditione de presente recepid pretios a te qui supra emtores meus solidos quactuor de dinarios
ana duodeci: fenitos eset pretiu apud nos eam rationes, hobligos me que supra binditrices et meis
eredibus tivi suprascripti emtoris meis et ad vestris eredibus, ut ista suprascripta mea vinditio
nos bovis ab homnis omines defensares spondimus; et si non potuerimus, aud si nos ipsis per
quabis ingeniu retornare quesierimus, dupplos suprascripto pretiu nos bovis conponere spondimus,
et quod remelioratus fuerid, sub estimationes pretiis nos bovis restituemus, et de colludio
iuremus bovis secundum lege. te alhoini notario scribere rogabi. Actum salerno mense indictione
suprascripta feliciter.
+ ego qui supra trasenandus me subscripsi
+ ego dabelgisi filio dabi teste sum
+ ego odelpertus teste sum
+ ego radelpertus teste sum
120
+ ego aregisi teste sum
+ ego walperto filio lupi teste
+ ego teodelghisi testis sum.
Torna all'inizio