Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.449 » Pag 128 - 129

5.449
128
129

128
+ In nomine domini anno ab incarnatione domini nostri iesu Christi
millesimo et nonogesimo et duodecima indictione. Ego rogerius monachus
et prepositus custos et rector ecclesie sancte dei genitricis et birginis marie
que fundata est in loco domucella finibus lauri dum michi congruum
esse videtur bona enim mea voluntate per anc quoque videlicet chartulam
et pro absolutione domini nostri rogerii benerabilis abbas monasterio beatissimus
martir et lebita laurentius ad pastinandum et lavorandum dedi et
tradidi tibi romoaldus faberidus una pecia de terra de supradicta ecclesia
in locu ubi dicitur ad isclitu per ec finis ab oriente fine de episcopio nolano
a septentrione fine bia antiqua ab occidente fine de ominibus de ille curti
a meridie namque fine de ominibus de domicella hec vero pecia de terra
qualiter per finis indicatum est totum et integrum illut tibi qui supra nominatus
ad pastinandum et lavorandum dedi eaque de ratione ud vos illut
pastinare deveatis arbores et vites seu aliis arboribus fructiferis ud iusto et
legitimo ordine paread bene pastinatu seu lavoratu subtus et super et
quicquid lavores de subtus annualiter ibidem deus dederit dare nobis deveatis
terraticum de decem modia unum ipsa bindemia que ibidem habueritis
vos illos vindemiare deveatis cum vestris ominibus et ad palmentum
traere et quod vinum mundum ibidem deus dederit per medium illut dividamus
ad palmentum bos tollatis inde medietate et nos reliqua medietate
ipsa vero peciola iusto ordine pisatum seu reballatum vos super tollere deveatis
ante sorte et quando ibidem venerimus vel nostrum ominem direxerimus
pro sortione nostra de ipso vino recipere ad una persona ominis dare
nobis deveatis manducare et vibere ud iustum fuerit et pro caballum una
quarta de ordeo et pro palmentatica dare nobis deveatis gallina bona una hoc
autem statuimus si de ista terra exieritis bos vel vestros eredes ipsa supradicta
terra cum omni suo edificio redeat in potestate supradicte ecclesie et expectemus
nos usque in tres anni si autem intro tres anni si autem fueritis reversi in ista terra
iterum predictis rebus in vestra et de vestris eredibus revertad potestate in suprascripto
ordine tantum si intro tres anni non redieritis in ista terra soluti
Exinde maneamus a nostra parte et ista chartula sid vacua exinde obligo
129
me qui supradictus rogerius monachus et prepositus nostrisque posteribus
ipsa suprascripta terra antistare et defendere ab omnibus ominibus ab omnique
partibus. Quod si minime illut vobis antistare et defendere potuerimus
vel noluerimus. aud si ipsi per quobis ingenio tornare vel remobere
quesierimus viginti auri solidi constantiniani ego et meos posteros vobis
vestrisque eredibus componere obligamus et in antea sicut superius legitur
illut vobis defensemus. unde in supradicta ratione guadia vobis dedi et
medium vobis exinde posui iohannem presbyterum filium rofrede et iacuum
marinu filium sergii de torazanu et petri filii birini de ille curti et Ec chartula
in supradicta ratione firma et stabilis vobis permanead. Qua te iohannes
notarius scribere rogabimus.
Igitur autem quos superius necleximus ic adiunximus. ipse certie que
ibidem abuerit vos ille colligatis et in ipsa terra illa dividamus vos tollatis
inde medietatem et nos reliqua medietate qua te Iohannes notarius
scribere rogabimus.
Ego Rogerius abas concedo
Ego Rogerius deferma
Torna all'inizio