Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.979 » Pag 162 - 164

6.979
162
164

162
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus salerni domni nostri guaimari
gloriosi principi, Et tertio anno principatus eius capue et ducatus amalfi et sirrenti,
mense agustus, nona indictione. Memoratorium factum a me petrus filius quondam petri,
eo quod ante subscripti testes per combenientia ad tenendum et lavorandum tradidi ademarii
clericus et diaconus filius quondam iohanni, et iohannes filius quondam malfreda
qui sunt abitatori de locum nucerie, Una clusuria de terra mea cum arbusto et bacuum
in iamdictum locum nucerie, ubi balneum dicitur, subtus et propinquo bia que pergit in
ec cives salernitane, que est per hec finis et mensurie. A pars orientis fine bia publica,
sunt inde passi quadraginta octo et palmi tres. A parte meridie fine media sepe, sunt ab
intus ipsa rebus erga ipsa sepe passi biginti unum et medium. Ab occidente fine sicut
media sepe discernit, sunt ab intus ipsa rebus erga ipsa sepe passi biginti, et rebolbente
in ipsa pars occidentis passi quinquaginta quattuor usque in alia via publica, que est in
163
ipsa pars occidentis, et iterum rebolbente in pars septemtrionis fine ipsa via et sepe, sunt
ab intus ipsa rebus iusta ipsa sepe passi biginti nobem et gubitum unum, et ab ipsa pars
septemtrionis relaxante ipsa via et pergente in pars orientis erga sepe et muro betusta
inde passi sexaginta septem, et iterum rebolbente per capite de ipso muro et sepe de ipsa,
pars occidentis passi quinque, et iterum rebolbente quasi in pars orientis usque in ipsa
que est priore fine, passi decem: totum mensuratum ad iusto passum ominis et ex omni
parte predicta rebus coniuncta est ad fine meaque petri; hec vero rebus per iamdicte
fines et mensuras, sicut diximus, inclitum illut ipsorum ademari et iohannes tradidimus
Tali ordine, ut amodo et usque biginti nobem anni completi ad illis et ad illorum eredibus
esset potestatis illut tenere et dominare, fobee et omnis illorum utilitatibus iusta rationem
ibidem facere et, ubi meruerit, illut cludere, et ubi bacuum abet infra ipsa mensurias,
ubi meruerit, arbores et vites ibidem pastenare et propaginare bonum, et ubi meruerit,
etiam et pomas, et totum illut amodo et usque ipso constitutum per omnis annos lavorare
et cultare de super et subter, sicut meruerit locus ipse, ut semper in melius proficiant
et non dispereant, et bonum pareat lavoratum, et cultatum, et surtum, Curam et vigilationem
inde abere et salbum illut facere, sicut meruerit, et pro tempore de vindemie
amodo et usque ipso constitutum per omnis annum illis vel illorum eredibus faciat me vel
meos eredes illis scire, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis totum ipsum arbustum
bindemiare, et vinum ipsum ad palmentum procurare, et de omnis vinum et poma
quam inde exierit, tollamus inde medietatem, et illis medietatem. Sortionem nostram de ipso
vinum illis vel illorum eredibus per omnis annum illut nobis adducat ad cellarium nostrum
de eodem loco nucerie et mittet illut in organeum nostrum quod eorum adsingaverimus,
et illis ipso organeum adiubet conciandum et studiandum, sicut meruerit; et dum
per vindemie ibidem fuerit ipsum missum nostrum, illis eum notrire secundum illorum
possivilitate, et dare nobis palmentaticum per omnis annum galline due; et de quod per
antea ibidem seminatum fuerit, deant inde nobis terraticum, sicut consuetudo est per
ipso locum, et dederunt illis mihi amodo per ipsa tradictione sex auri tari boni in oc
ordine, ut quando ego vel meos eredes infra ipso constitutum ipsa tradictione ab illis recolligere
noluerimus, potestatem abeamus et pro ratione inde reddamus eorum de ipsi
tari, sicut quantum tempus ipsa tradictionem tenuerimus, sicut inde illis sivi imputaret:
tantum liceat illis vel illorum eredes inde excutere illo tempore omnis illorum lavorem
quod in ipso anno ibi fecerit, et omnis illorum mobilem, et sicut rebus ipsa cultata
et surta, sicut de tantos annos et locus ipse meruerit, nobis remittant, faciendum
quod voluerimus; et si illam usque ipsi biginti nobem anni tenuerit, abeamus nos securiter
164
ipsi tari ad completo ipso constitutum inclita ipsa rebus cultata et surta remittere
ad nostram potestatem, et liceat illis inde exire cum omnis illorum mobilem. Et
quale tempore amodo et usque ipso constitutum rebus ipsa tenere et lavorare noluerit
aut non potuerit, similiter inclita ipse rebus mihi vel ad meos eredes remittere salba
laborata et studiata, faciendum quod voluerimus, et retdamus ei de ipsi tari pro rationem,
sicut supra legitur, et liceat illis inde excutere omnem illorum mobilem. Unde in
eo ordine per bona combenientia guadia mihi ipse ademari et iohannes dederunt et mediatorem
mihi posuerunt se ipsis, quia sicut inter nos combenit, et per ipsa guadia obligavit
se et illorum eredibus, ut si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine nobis
non adinpleverint et aliquid inde contradixerint, per ipsa guadia per combenientia Componere
obligavit se ipse ademari clericus et iohannes, et illorum eredibus, mihi meique eredibus
biginti auri solidis constantinis, et, sicut dictum est, adimplere, et unc brebem scripsi
ego petrus notarius.
+ Ego grimoaldus me subscripsi
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio