Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.179 » Pag 273 - 274

1/2.179
273
274

273
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi Imperante domino
basilio magno Imperatore anno nonodecimo. sed et constantino magno
imperatore frater eius anno sextodecimo. Die duodecima mensis magii indictione
septima neapoli: Certum est me Stephanum monachum qui super
nomen Iconianum filium quondam iohanni de loco qui vocatur pumilianum
quod est foris arcoras dudum aqueductus. A presenti die promptissima volumtate
pro domini ammorem et redemptionis anime mee ut aput Deum
omnipotentem meritum bonum imbenire baleam. Offero et trado vobis domino
iohanni venerabili ygumeno monasterii sanctorum theodori et sebastiani
qui appellatur casapicta situm in viridiario et per vos in eodem sancto
et venerabili vestro monasterio. Idest integrum fundum meum et integras
omnes terras meas insimul positas in eodem loco pumilianum utrasque una
cum arboribus fructiferis vel infructiferis simul cum introitas suas et cum
omnia intus habentibus omnibusque eis generaliter et in integro pertinentibus.
De qua nihil mihi exinde aliquod remansit aut reserbavi nec in alienam personas
commisi vel amodo iam committo potestatem. excepto unum modium
per passos sicuti consuetudo est mensurare ad passum ferreum sancte neapolitane
ecclesie sive de terra mea que vocatur sianellum pittulum quem
donavi ad quidem iohannem prevignum meum a quale latere vel capite ei
illum exinde dare volueritis ita ut ha nunc et deinceps memoratum integrum
fundum meum et memoratas integras omnes terras meas insimul positas
in memorato loco pumilianum utrasque una cum arvoribus fructiferis
vel infructiferis simul cum introitas suas et cum omnia intus haventibus
omnibusque eis pertinentibus. unde nihil mihi exinde remansit aut reservavi
ut dixi excepto memoratum unum modium quatenus sicut superius legitur
a me vobis et per vos in eodem sancto et venerabili vestro monasterio
sint offertus et traditus in vestra posterisque vestris sint potestatem queque
exinde facere volueritis. et neque a me memorato stephano monacho neque
a meis heredibus nullo tempore numquam vos memorato domino iohanni
venerabili ygumeno aut posteris vestris nec memoratus sanctus et venerabilis
vester monasterius quod absit habeatis exinde aliquando quacumque
274
requisitionem aut molestia per nullum modum nec per summissis personas
ha nunc et imperpetuis temporibus. eo quod vos me in memorato vestro
monasterio recipere dignatus es et me ibi monachum fecisti quatenus tu et
posteris tuis omnibus vite meae me enutrire et bestire seu calciare debeatis
sicuti ceteris monachis vestris cenobiatis. Ita et ego tibi posterisque in obedientia
et in servitio esse promitto ut sancta regula beati basilii docet. et
numquam presummo nec habevo licentiam sine iussione vestra ex ipso vestro
monasterio exire sed diebus meis ibi finire promitto. et si sine iussione
vestra ex ipso monasterio exiero tunc licentiam et potestatem habeatis per
misso vestro me appreendere et in eodem vestro me reducere et me corripere
ut ipsa sancta regula docet: Quia ita mihi complacui: Si autem ego
aut heredes meis quovis tempore contra hanc chartulam offertionis promissionisque
ut super legitur venire presumserimus et in aliquid offensi fuerimus
per quovis modum aut summissis personas. tunc componimus vobis
posterisque vestris memoratoque sancto et venerabili vestro monasterio auri
libra una bythiantea: et hec chartula qualiter continet firma permaneat imperpetuum.
scripta per manus iohanni curialis per indictione memorata
septima +
Hoc signum manus memorati stephani monachi quod ego qui memoratos
ab eo rogitus pro eum subscripsi +
et hoc memoratus sum quia et offero et trado vobis posterisque vestris
per vos in memorato sancto et venerabili vestro monasterio et omnes
licerem et pertinentias meas de silvis et de padulis ex ipso loco pumilianum
ut in vestra posterisque vestris sint potestatem queque exinde facere volueritis.
et si aliter fecerimus in memorata poena subiaceamus +
+ ego iohannes filius domini cesarii monachi rogatus a suprascripto
stefano monacho testi subscripsi +
+ ego sergius filius domini aligerni prefecti rogatus a suprascripto stefano
monacho testi subscripsi +
+ ego cesarius filius domini petri rogatus a suprascripto stefano monacho
testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis qui memoratos post subscriptionem testium
Complevi et absolvi die et indictione memorata septima +
Torna all'inizio