Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.494 » Pag 245 - 246

5.494
245
246

245
+ In nomine patris. et filii. et spiritus sancti amen. Anno ab incarnatione
domini millesimo nonagesimo. VIII. Indictione. VI. Ego Rogerius
comes sycilie et calabriae. veniens squillacium ab obsidione capuae. audivi
proclamationem quam fecerunt quidam squillacenses veterani. XXVIIII.
die. Iulii mensis. super heremitis. videlicet domino Brunone. lanuino. ceterisque
fratribus. Causa autem proclamationis. haec erat. Imponebatur namque
fratribus heremitis. quod ipsi terras de oliviana et metabra. atque
vineas. veteranis squillacensibus auferrent. Quodcirca ego. Rogerius. ponens
determinatum diem placitandi. laicis. misi ad magistrum Brunonem. quatinus
fratrem lanuinum cum cartis suis antiquis. transmitteret ad diem constitutum
laicis. Qui sine mora ad placitum missus fuit. Ostenditque cartas
suas coram omnibus ad placitum residentibus. Quibus lectis repperimus. et
reperiendo comprobavimus. quod iniusta et sine causa. accusatio terrarum
et vinearum supradictarum. fratribus heremitis imponebatur. Preterea in
presentia cunctorum. frater lanuinus cartam quandam presentavit. quam
in preterita proxima quadragesima. notarius bonus manu sua scripsit. ubi
erat eiusdem rei iudicium quod ipse notarius me precipiente iudicaverat.
presente roberto stratigone. ceterisque meis hominibus. Hoc autem fuit
iudicium. Quandoquidem nullus potest cartis heremitarum contradicere.
ergo ego notarius bonus iudico. quod veterani pergant super terminos
harum terrarum. et quod inde diviserint et confirmaverint. et cartae dixerint.
possideant libere fratres. sine contradictione alicuius hominis. Statim
quatuor homines illius loci adfuerunt. qui super terminos perrexerunt.
et diviserunt terram oliviani quae pertinet ad arsifiam. et parati fuerunt
sacramento firmare. In hac vero divisione interfuit miles carbonellus.
et leo catananz. haec sunt nomina virorum qui terminos terrae diviserunt.
Arcu fusco cumtaira. arcu de arcumtissa. licatos de pantaleo. Ihoannes
coxare. Termini autem terrae sunt hii. A monte de gasparina. incipit primus.
terminus. et descendit super olivianum ad grossum terminum. et tendit
ad montem qui contra est. ubi aecclesia sancti iuliani est. et inde ad moros
quae sunt supra fontem. et vadit per mediam vineam papalicasti. sicut
246
vallis incedit. et transit ad vineas super partem de vogesa. et vadit super
fontem. et venit ad montem. et descendit ad domum de chucala. et vadit
ad declivium de chelefo. Ego autem comes rogerius postquam audivi antiquas
cartas et iudicium iam de ipsis terris ac vineis diffinitum. et rusticorum
causam contra fratres nil iuris obtinere: in presentia Iohannis episcopi
squillacensis et meae coniugis. Adelaidae. presente meo filio simone iam quatuor
annorum existente precepi hanc cartam fieri. in qua laudo. et terram
prout hic terminatur fratribus concedo. confirmoque quod in suo dominatu
tantum obtineant. quod octo paribus boum arare sufficiat. de reliqua
vero terra. suam iusticiam recipiant. Si quis vero meorum hominum.
vel heredum. contra hanc cartam facere voluerit. perpetuo anathemate feriatur.
Petrus de moritorio. huius cartae testis est. Robertus de laina. Toraldus.
Carbonellus. Rainaldus. de clincampo. Ubertus de solona. Ego iohannes
squillacensis episcopus hanc cartam confirmo et testificor et quicumque
infregerit anathemate feriatur. nisi resipuerit. Ego rainaldus capellanus
comitis. Rogerii. hanc cartam scripsi.
Torna all'inizio