Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.405 » Pag 29 - 31

5.405
29
31

29
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quinto: die prima mensis
aprelis indictione tertia neapoli: Certum est nos iohannes humilis abbas
monasterii domini et salvatoris nostri ihesu christi insule maris una cum
cunta nostra congregatione monachorum memorati sancti et venerabilis nostri
monasterii: A presenti die promtissima voluntate commutavimus et tradidimus
tibi gregorio qui nominatur gaido filio quondam domini stephani qui
iterum gaido vocabat: Idest integrum hortum nostrum iuris memorati sancti
et venerabilis nostri monasterii positum vero foris istius urbis at campanianum
at cripte qui nominatur antuline una cum arvoribus fructiferis vel
infructiferis et cum dua intersica sua unum vero ex eo in capud ex ipsum
hortum coniuntum parte meridiana in quo sunt ipse cripte: alio ex eo in
latere ex ipso horto coniunto parte hoccidentis. et cum introito suo omnibusque
eis pertinentibus. choerente sivi de uno latere parte horientis hortum qui
fuit de illu scapite datum et de heredibus quondam de illu tribunu marinu.
et de alii qui ibi at fine sunt sicuti inter se sepis exfinat. ex alio latere
parte hoccidentis hortum de sancta ecclesia beatissimi georgii situm at mercatum
simul et memoratum intersicum et in latere ex ipsum intersicum
coheret hortum ecclesie sante marie que appellatur incoronata et hortum
heredum quondam domini ursi iudicis qui nominatur comite mauroni. de
uno capite parte septemtrionis hortum heredum quondam domini marini qui
30
nominatur et in aliquantum de hortum domini iohannis et ortum
memorati heredes domini ursi comite mauroni sicuti inter se parietina et
terminis exfinat. ex alio capite parte meridiana hortum monasterii sancti
antoni de scapula monte pausilipense et ortum ecclesie sancti anastasii seu
et memoratum alium intersicum et in capite ex ipsum intersicum in ipsa
meridiana parte coheret via publica. et abinde quomodo vadit usque at litus
maris et da ipso litus maris quomodo vadit intus mare pausitentum. de qua
nichil nobis remansit aut reservavimus nec in aliena persona commisimus
potestate. Ita ut a nunc et deimceps a nobis tibi sit commutatum et traditum in
tua tuisque heredibus sit potestatem queque exinde facere volueritis semper
liveram abeatis potestatem. et neque a nobis memorato iohanne humile abbate
memorati monasterii una cum cunta nostra congregatione monachorum memorati
sancti et venerabilis nostri monasterii. neque a posteris nostris nec a
memorato nostro monasterio. nullo tempore numquam tu memoratus gregorius
qui nominatur gaidus aut heredes tui quod absit abeatis exinde aliquando
quacumque requesitionem aut molestiam per nullum modum nec per summissas
personas a nunc et imperpetuis temporibus. Insuper omni tempore
nos et posteris nostris memoratoque nostro monasterio exinde ab omni homine
omnique persona in omnibus tibi tuisque heredibus antestare et defendere
debeamus propter quod at vicem in presenti in commutatione recompensationisque
accepimus a te exinde: Idest integrum hortum tuum
situm vero foris istius urbis intus illum moricinum pictulum. quem concessum
abemus a publica potestate et est iusta murum istius civitatis una
cum integrum intersicum suum in latere eius coniuntum parte horientis. et
cum introitu suo omnibusque eis pertinentibus. coherente sivi de uno latere
parte horientis turre que appellatur turre cinta. et memoratum intersicum
quem superius a te in eadem commutatione accepimus. et a foris ipsum
intersicum in eadem orientalis parte coheret modicum orticellum memorati
nostri monasterii et via publica sicuti inter se ipsum intersicum quem superius
a te in eadem commutatione accepimus et inter ipsum modicum horticellum
memorati nostri monasterii exfinat faciem de statue illa marmorea que
est fabrita in altum in faciem ex ipsa turre suptus secunda fenesta ex ipsa
turre que est super ipsum modicum horticellum memorati nostri monasterii.
et ipse modicum horticellum nostrum est iusta trasenda nostra que ingredit in
31
obedientia nostra memorati nostri monasterii da mare que est ab intus memoratum
moricinum. et a parte hoccidentis coheret ipsum hortum quem superius
a te in eadem commutationem accepimus hortum de quidem truno qui
nominatur balo et de gregorio germano suo genero tuo quomodo inter se termini
et sepis de sambucis exfinat de uno capite parte septentrionis memoratu
muru publico. ex alio capite parte meridiana via publica. unde nihil tibi remansit
aut reservasti set in nostra nostrisque posteris memoratoque nostro monasterio
sit potestate queque exinde facere voluerimus sicuti et quomodo
in omnibus continet alia similis charta commutationis que tu nobis exinde
fecisti de antestandi et defendendi: Quia ita nobis stetit: Si autem nos vel
posteris nostris memoratoque nostro monasterio quobis tempore contra hanc
chartulam ut super legitur venire presumserimus et in aliquid offensi fuerimus
per quembis modum aut summissis personas tunc componimus tibi tuisque
heredibus auri libras duas bythianteas: et hec chartula commutationis ut
super legitur sit firma: scripta per manus iohannis primarii quem scribere
rogatus per indictione memorata tertia + et oc recordando firmamus tibi
ut qua ex ipsum hortum quem superius tibi commutavimus per annum
exire et decurrere debeat. per ipsa terra ex ipsa diaconia sancti georgii at
mercatum et per iamdicta terra ecclesie monasterii sancti antonii et per ipsa
terra ipsius ecclesie sancti anastasii deinde badat et decurrat per illum canale
publicum sicuti ab aere currit et fiat in ordine antestandi et defensandi
sicuti superius tibi statutum abemus de ipsum ortum que superius tibi
commutavimus +
+ Sergius consul et dux subscripsi +
+ Iohannes humilis abbas subscripsi +
+ Iohannes humilis monachus subscripsi +
+ Simeon humilis monachus subscripsi +
+ Manso humilis monachus subscripsi +
+ Ego petrus tabularius testis subscripsi +
+ ego stefanus filius domini stefani testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini gregorii testi subscripsi +
+ Ego iohannes primarius Complevi et absolvi per indictione memorata
tertia +
Torna all'inizio