Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 2 » 2.222 » Pag 106 - 108

2.222
106
108

+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante
domino nostro basilio magno Imperatore anno tricesimo sed et constantino
frater eius anno vicesimo septimo die septima mensis aprilis indictione tertia
neapoli: Certum est nos filippo umilem iygumeno: monasterii sanctorum
sergii et bachi qui nunc: congregatus est in monasterio sanctorum theodori
et sebastiani qui nominatur casapitta situm in biridiario: una cum volumtate
cunta et venerabilis nostra congregatione monachorum memorati sancti
et venerabilis nostris monasterii: A presenti die promptissima: volumtate
dedi tibi urso molinatore filio quondam petri cui supra nomen russo de loco
qui nominatur tertium idest integrum: molinum: nostrum: una cum integra
clusuria de terra: ubi est memoratum: molinum: positum in memorato
loco tertium: una cum arvoribus et introitas suas et cum ferroras et mole
sue et omnibus sibi pertinentibus: in eo vero tinore ut amodo et usque
in sex anni expleti in tua tuisque heredibus sint potestate ibidem in memoratum
molinum: abitandi et residendi et omnia quodcumque in memoratum
molium: amodo et usque in memorati sex anni expleti lavorare et
comquirere potueritis in tua tuisque heredibus sint potestate quidquid exinde
facere volueritis: unde nullam sortem aut partem tibi tuisque heredibus
exinde queramus aut tollamus per nullum modum: tantummodo tu et heredes
tuis nobis nostrisque posteris et in memorato sancto et venerabili nostro
monasterio per omni annue in sancte marie de agusto: mense dare et atducere
debeatis idest triticum modia septuaginta bonum siccum tractum
paratum: usque intus porta memorato sancto et venerabili nostro monasterio
mensuratum at modium iustum sine omni amaricatione: similiter
et per omni annue in memorata festibitate sancti sebastiani nobis nostrisque
posteris dare et atducere debeatis dua modia de pane vonu mundum
et per omni annue per iobidie sanctum similiter modium: unum
bonum mundum tractum paratum: usque intus memorato sancto et benerabili
nostro monasterio sine omni amaricatione insuper dedi tibi in
beneficium et integrum unum modium de terra iusta ipsum: molinum per
passi mensuratum: ut in tua tuisque heredibus sint potestate ipsum: modium
de memorata terra frugiare amodo et usque in memorati sex anni expleti:
unde nullam vobis exinde queramus aut tollamus per nullum modum: reliquum
qui de memorata clusuria remanserit sic faciamus de subtus et super
quomodo feceris totus ipse locus cum suis pertionariis: et si ipse mole: reliberaberis
tunc nos et posteris nostris vobis vestrisque heredibus dare debeamus
mola una et tu et heredes tuis ponere debeatis alia una mola: et nullatenus
presummimus nos aut posteris nostris tibi tuisque heredibus ante memorati
sex anni expleti illos tollere per nullum modum nec tu aut heredes tuis illos
atbrenuntiare et da memorati sex anni in supra si ibidem in memoratum: molinum:
et in memorata clusuria hominem propium: nostrum ponere voluerimus
licentiam et potestatem abeamus: vobis illos tollere et si ibidem: ominem
propium: nostrum ponere noluerimus et de alia personas plus atfluberimus licentiam
abeatis vos illos tenere et si illos tenere nolueritis licentiam: abeamus:
illos dare cui voluerimus et si da memorati sex anni expleti exinde exire
volueritis licentiam: abeatis exinde exire cum homni vestra utilitate et de
ipsum annum quando exinde exieritis nulla pensione vobis queramus et quando
exinde exieritis ipsum molinum cum omni sua paraturia et conciaturia in
nostra nostrisque posteris memoratoque sancto nostro monasterio rebertantur
potestate cuiux iure exe bidetur quia ita nobis: vone volumtatis
placuit Si autem nos aut posteris nostris quobis tempore contra a chartula
ut super legitur benire presumpserimus et in aliquit hoffensi fuerimus per
quobis modum aut summissis personis tunc componimus nos et posteris nostris
tibi tuisque heredibus auri solidi triginta bythiantei et ec chartula ut
super legitur sit firma scripta per manum leoni curialis per memorata tertia
indictione +
et oc memorati sumus ut tu aut heredes tuis qualibet amaricatione
aut tardietate nobis nostrisque posteris exinde feceritis in memorata constitutas
at dandum memoratum triticum et memoratum pane ut super legitur:
a tunc licentia et potestatem abeamus nos et posteris nostris at preendere
et vos pignorare in omnem vestram hereditate seu substantia de intus et
foris ubi voluerimus usque donec at nostra perbeniamus iustitia:
+ […….. ……… … ……. ……… ………. ……] +
+ [… … … .. …. ….] +
+ […… ……… … ……. ……….. ……….. ……] +
+ [… .. ......... .. ….. ….] +
+ ego marinus filius domini gregorii rogatus a suprascripto igumeno
et ab eius congregatione testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini stefani rogatus a suprascripto igumeno
et ab eius congregatione testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis rogatus a memorato igumeno et eius congregatione
testi subscripsi +
+ Ego leo Curialis Complevi et absolvi per memorata tertia indictione +
Torna all'inizio