Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.399 » Pag 16 - 17

5.399
16
17

16
+ STEPHANUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI: DILECTO
FILIO ODDONI abbati venerabilis monasterii sanctae dei genitricis
semperque virginis mariae. positi in loco qui vocatur calena. et
per eum cunctis successoribus ipsius ibidem regulariter promovendis in
perpetuum: Iustis petitionibus et maxime quieti servorum dei prospicientibus.
devotus debetur assensus. Itaque secundum quod postulasti a
nobis sub tutela et defensione sanctae romanae et apostolice sedis suscipimus
predictum monasterium calena. cum omnibus sibi iustae pertinentibus.
et que deinceps iustae pertinebuunt. Preterea confirmamus
tibi per hoc nostre apostolice auctoritatis privilegium ipsam abbatiam
cum omnibus suis pertinentiis.nominatim quoque cellam beati pauli.
cum terris suis. in loco qui vocatur gusderico. deinde cellam beati martini
confessoris in loco vocato foce. cum pertinentiis suis. terris. et vineis.
pariter cellam sanctae trinitatis de monte sacro. cum terris quas habet in
marino. cum cella beati nicolay de marino. cum terris et vineis suis. cellam
quoque beatorum cosme et damiani que fuit de cosma iuppano. et
cellam sancti nicolai de monte nigro que fuit simeonis abbatis. cum ipsis
molendinis et cunctis suis pertinentiis. Nec non cellam sancti petri de isclitella
cum vineis et terris suis que fuit iohannis presbiteri filii urpani. simul
cellam sancti iohannis de foce spanipergae. cum vineis et terris suis que
fuit iohannis de bona. et cellam sancti nicolay de ipso imbuto. cum vineis
et terris suis. Cum cella sancti petri de casa veteris. cum vineis et
terris suis. unaquoque cellam sancti salvatoris. cum vineis et terris suis.
cum cella sancti andreae apostoli. et sanctae barbare de persico. cum vineis
et terris suis. deinde cellam sanctae Luciae de civitate siponto. cum vineis
et terris suis. Insuper nostra apostolica auctoritate concedimus tibi tuisque
successoribus sicut supra dictum est. tam loca vel cellas superius nominatas
quam quicquid deinceps conquirere vel parare poteritis tu et successores
tui iustae quocumque pacto vel modo. seu quicquid oblatione vel
devotione fidelium in prephato monasterio sive in cellis tuis oblatum vel
donatum fuerit ut habeatis. Etiam liberam potestatem disponendi et ordinandi
17
quicquid ad ipsum monasterium pertinet. Et si deo vocante tu aut
successorum tuorum quilibet ex hac luce migraverit. liberam facultatem
et licentiam habeant iuxta regulam sancti benedicti secundum timorem dei
fratres ipsius monasterii sibi eligere abbatem. nullo penitus eis violentiam
faciente donec ex se habuerint qui eis regulariter possit preesse. Quod si
ex habere idoneum ad regimen nequiverint. eligant sibi ex alio monasterio
quem dignum iudicaverint. His ita confirmatis atque apostolica auctoritate
corroboratis. interdicimus huius decretalis pagine censura ne quilibet
imperator. Rex. dux. aut MARchio. comes. vicecomes. gastaldio. episcopus.
vel archiepiscopus. seu cuiscumque condicionis homo grecus aut
latinus magna vel parva persona disvertat prephatum monasterium sine
canonica et legali interpellatione ex aliquibus rebus que nunc possidet et
deinceps possidebit. set in perpetuum permaneat sub tutela et defensione
sanctae romane et apostolice sedis. et ubicumque vel quandocumque senserint
ipsi fratres se iniustae gravari. libere appellent sedem apostolicam ad
defensionem sui. Si quis autem quod non optamus huius nostri apostolici
privilegii in aliquo temerator superbe existere temptaverit. districti anathematis
animadversione perpetuo se dampnandum noverit. nisi forte resipiscens
satisfecerit. Qui vero devotus extiterit conservator eius. omnipotentis
domini hic in futuro repleatur benedictionibus Amen. Scriptum per manus
gregorii notarii et scriniarii sanctae romane et apostolice sedis in mense
februario indictione undecima.
Datum in castro casino. VII. idus FEB. per manus Humberti Sanctae
ecclesiae Silvae Candidae episcopi et bibliothecarii Sanctae Romanae et apostolicae
sedis. Anno deo propitio pontificatus domni Papae Stephani NONJ
I.mo Indictione XI.ma
Torna all'inizio