Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.485 » Pag 219 - 221

5.485
219
221

219
+ IN NOMINE SCE ET INDIVIDUE TRINITATIS. ANNO DNICE
INCARNATIONIS MILLESIMO nonagesimo quinto. mense novembri. Indictionis.
quarte. Nos Robertus dei nutu Comes comitum ab omnipotenti
deo dignas grates accipere credimus si in sanctis ac venerabilibus locis de
rebus nostris impenderimus. Quadam die dum mortis finem et aeternum iudicium
cogitare cepissem. nil melius esset hominis ad acquirendam celestis
vitae patriam. quam si aliquis de rebus suis pro redemptione animae sue
sancte ecclesie dederit. Ego videns et cognoscens omnia ista esse salutifera.
Idcirco pro ipsius omnipotentis dei amore et pro salute animae meae et remedio.
omniumque meorum parentum et propinquorum. ecclesias quas ad
meam tenebam proprietatem videlicet sanctam Igerusalem et sanctum Salvatorem
que site sunt in aterno. sancte Theatine aecclesie et tibi dompno Rainulfo
venerabili episcopo tuisque successoribus tradens concedo cum omnibus possessionibus
earum restituentes et confirmantes eidem sancte Theatine aecclesie
plebem sanctorum laurentiani et domitiani. Ad pedem autem aterni et ad portam
que respicit contra mare ecclesiam sancti Thome apostoli. Exterius vero
ecclesiam sancti Nycolai. terra vinea domos . . . . . . intus et foris. decimas
pontis et portus et oblationes. vivorum et mortuorum. quod nullus homo aternensium
habet aliquam possessionem predictarum ecclesiarum teneat eam et
fruat usque ad obitum sue mortis. Post obitum vero suum. revertatur possessio
ipsa sine aliqua contradictione aecclesie vel aecclesiis quibus pertinere cognoscitur.
220
Simili modo et castellum furca cum silvis et pascuis et omnibus
suis pertinentibus. libere et absolute concedimus et donamus predicto sancto
Theatino episcopio. Excepta silva sambuceti que dum ego vixero et mei vixerint
heredes communis sit hominibus aternensibus et ecclesie Theatine.
Post obitum vero meum meorumque heredum eandem silvam liberam et
absolutam sancto predicto episcopio relinquimus. Ultra piscariam vero castellum
Sculcule castellum Lastinianum. et in Theatino comitatu castellum
sanctii Cesidii. cum omnibus eorum pertinentiis prescripto episcopio Theatino
dando restituimus et confirmamus. In bucclanico aecclesiam sancti Salvatoris
et sancti Angeli cum decimis castelli et plebem sancti silvestri. et decimas
sancti Angeli in tufinio et decimas castellorum omnium que in Theatino
episcopatu sub nostro sunt dominio. et quod Theatina ecclesia in septo tenet.
et ecclesiam sancti Nycolai de monteoderisii cum ecclesia sancti salvatoris
que est infra castellum. et ecclesiam sancti petri que est. foris ad pedem
castelli cum omnibus earum pertinentiis. Super hec omnia que in hac carta
scripta sunt et castella et homines qui hic scripti non sunt quos theatina ecclesia
tenet confirmamus ut nulli hominum serviant nisi prephate Theatine
ecclesie. et tibi dompno Rainulfo venerabili episcopo. tuisque successoribus.
et neque in districtionibus. neque in iustitiam neque in dominationem aliquam
in alienam potestatem ordinentur sed semper in potestate sancte theatine
ecclesie persistant. Si autem aliquis eis de possessionibus eiusdem ecclesie
alicui dederit et in eorum suorumve filiorum dominium post mortem episcopi
devenerit. illud aecclesia restitui sine aliqua fraude et violentia precipiendo
volumus. et hoc ideo ordinamus ne aelemosine nostre quas nos prephate
aecclesie theatine tibique dompno Rainulfo venerabili episcopo et tuis successoribus
pro redemptione peccatorum nostrorum dantes offerimus. nolumus
ut si de his nostris elemosinis. aliquid per episcopum donum habuerint
in suum hereditarium ius sibi vendicare presumant. Hoc aetiam concedendo
confirmamus ut si aliquis nostrorum hominum prephate aecclesie
Theatine aliquid de suis rebus et possessionibus. aut eorum heredes dare
voluerint libere et sine contradictione offerre potestatem habeant. Si quis
autem hoc nostrum donum et restitutionem aut confirmationem quam nos
facimus. temerario ausu. vel diabolo istigante infringere minuere. disturbare
molestare per se aut suos complices presumpserit. aut si aliquo tempore
221
nos vel nostros heredes aliquid subtrahere quesiverimus. sancte Theatine
aecclesie quinquaginta libras auri componere obligamus. Et si ullus
noster minister aut vicecomes ausus fuerit facere ullam contrarietatem vel
molestationem de ista nostra constitutione. sciat se nostram perdere gratiam.
compositurum centum soldos auri purissimi. medietatem predicto
episcopio et medietatem camere nostre. Ista donatione. restitutione. et confirmatione
firma et stabili omni tempore permanente. Hoc itaque consentiente
filio meo Roberto factum est in presentia subscriptorum. Quam traditionem
et restitutionem te Andream notarium scribere iussimus. et a nostro
tipario plumbeo sigillari precipimus. Data in lanzano.
+ Ego Robertus comes comitum signum sancte crucis propria manu.
feci.
+ Ego unfridus filius radulfi signum crucis feci.
+ Ego Wuillelmus scalfonus signum crucis feci.
+ Ego Berardus burscella signum crucis feci.
+ Ego robertus rusini signum crucis feci.
+ Ego robertus de mer . . . . . signum crucis feci.
+ Ego bambo octaviani filius signum crucis feci.
Torna all'inizio