Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.476 » Pag 200 - 202

5.476
200
202

200
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno tertio decimo sed et iohanne porfilogenito
magno Imperatore eius filio anno secundo. die nona mensis iulii indictione
secunda neapoli: Certum est me iohannis qui nominatur de sacci
filio quondam sacci qui fuit de salerno. et ego modo abitare videor in loco
tertium. A presenti die eo quod vos videlicet cunta congregationis monachorum
monasterii sanctorum sergii et bachii qui nunc congregatum est in monasterio
sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm
in biriarium. mihi dedistis at lavorandum et detinendum ego cuntis diebus
vite mee. idest integra una petia de terra pertinente memorati vestri monasterii.
de integrum campu de terra pertinente memorati vestri monasterii.
posita vero in campo qui nominatur de lucia quod est in ipso loco
tertium. cum arvoribus et fructoras suas et cum introitum suum omnibusque
eis pertinentibus. Coherente at memorata petia de iamdicta terra
pertinente memorati vestri monasterii. de uno latere parte meridiana terra
congregationis chartula ecclesie sancti georgii catholice maioris. sicuti inter
se sepis exfinat et abet in ipso latere de longitudine passi septuaginta
septem. de alio latere parte septemtrionis est alia petia de terra pertinente
memorati vestri monasterii que de memoratu campu ipsius vestri monasterii
in vestra reserbastis potestate. et abet in ipso latere de longitudine
passi septuaginta septem. de uno capite parte horientis est alia petia de
terra pertinente memorati vestri monasterii que de memoratu campu ipsius
vestri monasterii in vestra reserbastis potestate. et abet in ipso capite de
latitudine passi viginti. de alio capite parte hoccidentis terra ipsius vestri
monasterii que de memoratu campu ipsius vestri monasterii in vestra reserbastis
potestate. et abet in ipso capite de latitudine passi decem et octo.
memorati vero passi mensurati sunt at passum ferreum sancte neapolitane
ecclesie. in ea videlicet ratione quatenus memorata petia de iamdicta terra
pertinente memorati vestri monasterii que superius mihi dedistis at lavorandum
de memoratu campu ipsius vestri monasterii. in mea cuntis diebus
vite mee sit potestate tenendi et dominandi. seu lavorandi cum vobes et conciaturias
201
et operarios sumta vel omnia expensa. caucumminas et vites seu
fructoras omni annuo apto tempore ibidem ponere et plantare debeam ubi
meruerit et ut iustum fuerit. et de mea semente illud seminare debeam. et
ipsum seminatum per tempore tiappare et recaltiare et sulcare et metere et
excuniare debeam at meum expendium. et de arvores et vites et fructoras que
ibi sunt et que ego ibi posuero. curam et bigilantiam abere debeam quomodo
meruerit ut nullus homo ibi damnus faciat per nullum modum. et ego ibi
tiburium facere et abere debeam pro residendum ibi et curam abendi quomodo
meruerit. alium omnia et in omnibus queque ibidem per annum necessum
fuerit. et indiguerit ego illud facere et peragere debeam at meum
expendium. et per tempore illud putare et propaginare et conciare debeam
at meum expendium quomodo meruerit. et si hortum vel folias ibi abere
voluero licentiam abeant. et omnia quodcumque ibidem de inferius in
quolibet seminatum dominus deus dederit ad aream inter nos dividere illud
debeamus per medietate: unde vos et posteris vestris memoratoque vestro
monasterio tollere debeatis medietate. et ego cuntis diebus vite mee exinde
tollere debeam alia medietate. et nulla semente vel cuniaturia vobis querere
tollere non debeam per nullum modum. et illa palea de illu bernoticum
in vestra sit potestate faciendi et tollendi que volueritis. et illa palea millarina
in mea sit potestate tollendi et faciendi que voluero. et quandoque
illud metidero ego et excuniavero. ego vobis illud cognitum facere debeam
pro veniendum vel dirigendum ibi supra at standum. et ad ipsa persona
que ibi supra at standum venerit. ego manducare et vibere dare debeam
quomodo meruerit at meum expendium. et ipsa medietate vestra que vobis
venerit de ipsum seminatum cum tota ipsa palea de ipsu bernoticum vos
vobis illud inde atducere faciatis at vestrum expendium. et quantas folias
vel omnia quantum abuero in memoratum hortum que ibi facero dividamus
inter nobis illud per medietate: unde vos et posteris vestris memoratoque
vestro monasterio abere debeatis medietate. et ego exinde abere debeam alia
medietate. vinum vero mundum et saccapanna quantum omni annuo ibidem
dominus deus dederint. at palmentum inter nos dividere debeamus per medietate.
unde vos et posteris vestris memoratoque vestro monasterio tollere
debeatis medietate. et ego exinde tollere cuntis diebus vite mee alia medietate.
set ego illud vindemiare debeam at meum expendium. et aqua ponere in
202
ipsa vinaccia pro faciendum ipsa saccapanna. et donec illud vindemiavero ego
enutrire debeam duas personas hominum qui ibi supra at standum direxeritis
ut iustum fuerit. set ipsa medietate vestra que vobis venerit de memoratum
vinum mundum et saccapanna per annum vos vobis inde illud traere faciatis
at vestrum expendium. et quantas fructoras pro tempore ibi abuerit
ego curam et colligere debeam et inter nos illas dividere debeamus per
medietate unde vos et posteris vestris memoratoque vestro monasterio tollere
debeatis medietate. et ego tollere debeam alia medietate. set ipsa medietate
vestra que vobis venerit ex ipsa fructoras ego vobis debeam atducere
usque intus ipso vestro monasterio. et non abeatis licentiam vos et
posteris vestris memoratoque vestro monasterio. a nuc et omnibus diebus
vite mee mihi tollere memorata petia de iamdicta terra sive super vos illa
lavorandi vel alicui at lavorandum dandi vel per alium quolibet modum.
vene ego illa lavorantes et ponendi fructoras et arbores et vites. et curam
et bigilantiam abendi. et omnia memorata adimplentes qualiter superius
legitur. et vos et posteris vestris memoratoque vestro monasterio mihi vite
mee illa antistare et defendere debeatis ab omnis homines omnique persona.
post autem meum transitum. tunc memorata petia de iamdicta terra
pertinente memorati monasterii vestri. rebertant vobis et in memorato
vestro monasterio cuius iure esse videtur. post recollecta estate et vindemia
inde que in ipso anno ibi abuero quando ego mortuus fuero. sicuti
et quomodo continet alia simile chartula que vos mihi exinde fecistis.
Quia ita nobis stetit. Si autem et in aliquid offensus fuero per quobis modum
aut summissis personis tunc compono ego vobis et in memorato vestro
monasterio auri solidos viginti bythianteos. et hec chartula lavorationis
ut super legitur sit firma scripta per manus petri curialis qui scribere rogatus
per indictione memorata secunda + hoc signum + memorati iohannis
de sacci quod ego qui memoratos pro eum subscripsi +
+ ego petrus filius domini stefani testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini petri testi subscripsi +
+ ego gregorius scriniarius testis subscripsi +
+ Ego petrus curialis complevi et absolvi per indictione memorata
secunda +
Torna all'inizio