Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1114 » Pag 92 - 94

7.1114
92
94

92
MCXIV
A. D. 1049
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi
principi et undecimo anno ducatus eius Amalfis et sirrenti, et octabo anno principatus et
ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principi et ducis filii eius, mense februario, tertia
indictione. Memoratorium factum a me petrus filius quondam landonis de loco nucerie, eo
quod ante presentia domni iohanni egregi archipresuli sancte sedis archiepiscopatui salernitano,
et ante idoneos homines, per iussionem ipsius domni archipresuli, per convenientia
tradidit michi iaquintus subdiaconus una pecia de terra cum arbustis quam pars
predicti archiepiscopii habet in eodem loco nucerie, ubi casolla dicitur, que est per fines
et mensuras iusto passu hominis mensuratos. A parte meridie est fine via puplica que
ducit inter has res et alias res ipsius archiepiscopii et passi triginta et cubitus unus, et
de aliis tribus partibus est fine aliis rebus predicti archiepiscopii: a parte occidentis sunt
passi sexaginta tres et medium: a parte septemtrionis sunt passi triginta unum; a parte
93
orientis sunt passi sexaginta tres et medium. Tali hordine suprascriptam terram cum arbustis
michi per convenientiam cum vice de ipsa via tradidit, ut amodo et semper ego et
meos heredes, natos nascentes, suprascripta traditione nostre potestatis teneamus et dominemus,
foveas et omnes nostras utilitates iusta rationem ibi faciamus. Et omne annum
apto tempore tota ipsa traditione potemus, propaginemus ubi meruerit, infra illud arbores
et vites de bono vitinio plantemus et surgamus, et sic illud omne annum apto tempore de
super et de supter laboremus et cultemus, ut in melius proficiat et non depereat, et semper
bonum pareat laboratum, et cultatum, et operatum, et surtum; et unde meruerit, illud
cludamus, et semper illud clusum habeamus. Et amodo et semper omne annum apto tempore
per tempore de vindemie faciamus scire partem predicti archiepiscopii, ut illuc dirigat
missum, et nos tota ipsa vindemia ante eum rationabiliter vindemiemus, et ad palmentum
ibique ipsum vinum procuremus, et per medietatem illud dividamus: ad missum
de partem predicti demus inde per omne annum inclitam medietatem, et nobis habeamus
medietatem. Assignet nobis partem predicti archiepiscopii organeum da vinum ad cellarium,
quod habet ad ecclesiam sancte semperque virginis dei genitricis marie plebem de
ipso loco, et nos ipsum organeum omne annum apto tempore conciemus et studiemus bonum,
sicut meruerit, et reponamus illum intus ipsum cellarium et ipsa parte illius de ipso
vino per annum salvum illud ibi portemus et salvum illud mittamus intus ipsum organeum.
Et de quod amodo et semper in ipsa traditione seminaberimus, demus inde per
omne annum ad partem predicti archiepiscopii terraticum, secundum consuetudo ipsius
loci, poma et quicquid alium frudium ibi habuerit. per tempore illud salvum faciamus,
et inclitam medietatem exinde demus ad partem predicti archiepiscopii, et medietatem nobis
habeamus. Missum de partem predicti archiepiscopii, dum per tempore pro ipsa frugia
recipiendum ibi steterint, nos eum nutriamus, secundum nostram possibilitatem, et palmentateca
omne annum per ipse vindemie ei demus, sicut est consuetudo. Et quando
partem predicti archiepiscopii voluerit requirere ipsa traditione, si sic esset laborata, et
surta, et operata, sicut supra legitur, potestatem habeat, et ego et meos heredes
inde ei rationem reddamus, sicut decet. Et per convenientiam ipse iaquintus per iussionem
ipsius domni archipresuli guadiam michi dedit et fideiussorem michi posuit landonem
filium quondam petri clerici, et per ipsam guadiam ipse domnus archipresul obligavit se
et suos successores et partem predicti archiepiscopii, amodo et semper defendere michi
meique heredibus integram suprascriptam traditionem cum vice de ipsa via ab omnibus
hominibus, et non illut nobis tollere querat. Tantum, quale tempore ipsa traditione tenere
et laborare noluerimus, tunc tota laborata, surta, operata bona, unde meruerit, clusa ad
94
partem predicti archiepiscopii remittamus potestatem, et liceat nos inde exire cum omnibus
nostris causis. Et si, sicut superius scriptum est, ipse domnus archipresul et suos
successores et partem predicti archiepiscopii, michi meique heredibus non adimpleverint,
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam ipse domnus archipresul obligavit se et suos successores, et pars predicti archiepiscopii,
componere michi meique heredibus viginti auri solidos constantinos. quod scripsi
ego romoaldus notarius.
+ Ego marinus clericus et primicerius
+ Ego amatus presbiter et cardinalis
+ Ego iohannes presbiter et cardinalis.
Torna all'inizio