Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.585 » Pag 72 - 74

6.585
72
74

+ IN NOMINE DOMINI SALVATORIS NOSTRI DEI ETERNI JORDANUS DIVINA ORDINANTE
CLEMENTIA CAPUANORUM PRINCEPS PETITIONI SUORUM DILECTORUM FIDELIUM
BENIGNE AC CLEMENTER FAVET.
Igitur fidelium nostrorum presentium ac futurorum noverit multitudo.
Quoniam per interventum Aymonis cognomento de argintia. ac Ugonis cognomento
de labolita nostri economi. atque Ugonis Sorelli. et Guimundi cognominato
de mune crossa nostrorum dilectorum fidelium ac baronum
tibi Eustasi nostri palatii notarie fidelis fili quondam bisantii habitator
hujus nostre capuane civitatis prope ecclesiam sancti benedicti pictoli et
tuis heredibus. In perpetuum. Per hoc videlicet principale scriptum Damus.
tradimus Concedimus et Confirmamus. hos subscriptos homines et
subscriptas mulieres cum filiis et heredibus et possessionibus illorum et
illarum. ut ipsi et eorum earumque heredes faciant et prosolvant tibi tuis
heredibus semper censum et dationes publia et scaditiones et alia omnia
que parti publice facere vel persolvere debent aut debuerint. aut soliti vel
solite sunt facere Nomina quorum et quarum hec sunt. Iohannes. et Simeon.
73
amorosa filios quondam canzi cognomento borrandi. Iohannes cognomento
mannocza. Pandulfus filius quondam petri bassi. Iohannes cognomento
forgnanu. Stabilis cognomento maczota. Cioffus filius quondam Iacobi maczota
et omnes res et Sustias que fuerunt quondam Iohannis mullike. et
filias quondam petri caiaciani. videlicet munda et cruda et letitia sorores
et mulier nomine capuana que est habitator prope ecclesiam sancti biti
de loco pal . . . ta filius quondam iaquiti et Custabilis filia quondam petri
calvensis qui est habitator in curte tua de loco pasqualitu. et Iohannes
cognomento papa filius quondam Iohannis qui est abitator in curte tua
que videtur esse in loco punticelli et Robbertus filius quondam Pauli
qui est habitator in supradicto loco punticelli et Martinus filius naturalis
quondam Iohannis cotunei. et bonus homo filius quondam Simeonis.
Raulus filius quondam . . . . . . . . . . Quin etiam per hoc idem principale
scriptum in perpetuum. nos prenominatus secundus Iordanus dei gratia
Capuanorum princeps tibi prescripte Eustasi et tuis heredibus Damus tradimus
concedimus ac Confirmamus. ea omnia que secundus Richardus aut
Robbertus principes fratres nostri tibi donaverunt aut concesserunt. aut
eorum aliquis tibi donavit vel concessit. et quicquid nunc tenes ac dominaris.
et. quicquid in antea aliquo legali modo acquisieris. Hec omnia
prescripta qualiter superius leguntur. Nos memoratus secundus Iordanus
dei gratia capuanorum princeps. tibi supradicte. Eustasi et tuis heredibus
in perpetuum. per hoc videlicet principale scriptum. Damus tradimus concedimus
ac confirmamus ad possessionem et potestatem ac dominationem
tuam tuorumque heredum faciendi exinde quicquid tuisque heredibus placuerit.
Remota omni inquietudine contrarietate vel molestia omnium principum
successorum nostrorum vel viceprincipum. Comitum vel vicecomitum
Iudicum Sculdahorum. Castaldorum aliorumque ominum mortalium persone.
Quod si quis huius nostre concessionis et confirmationis pagine conteptor
aut violator extiterit. aut contra hoc principale scriptum hagere teptaverit
Decem libras auri purissimi persolvat. Medietatem nostro sacro palatio et
medietatem tibi suprascripte. Eustasi fidelis noster et tuis heredibus. Solutaque
pena librarum auri hoc principale scriptum firmum munitum atque
inviolabile maneat in perpetuum. et ut hoc principale scriptum firmius
74
credatur ac diligentius ab omnibus observetur manu propria scribens illud
corroboravimus et ex nostro sigillo illud expressione insigniri iussimus.
+
Ex iussione prephate potestatis scripsi EGO PHILIPPUS PALATINUS
IUDEX anno dominice Incarnationis. MCXXIII et tertio anno
principatus. prephati domini Iordani gloriosissimi principis capue. Datum
Capue mense magio per indictionem primam.
Torna all'inizio