Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.886 » Pag 25 - 26

6.886
25
26

25
+ In nomine domini septimodecimo anno principatus domni nostri gloriosi
principis, filii domni guaimari, mense ianuarius, tertia Memoratorium factu
me alferi clerico et abbas ecclesia sancti maximi, una mecum esset amatus iudex adbocator
ipsius ecclesie, eo quod ante presentia grimoaldi comiti et iudici per bona combenientia
tradidimus stefani filio mansoni de terra bacua, quod pars ipsius ecclesie abet in plaio
de monte intus anc salernitanam cibitatem a super ipsa ecclesia sancti maximi, et est
ipsa terra de ex omni parte fine ipsius ecclesie, et est per mensuria: a meridie sunt pedes
quadraginta sex: ab oriente sunt pedes biginti duo: a septemtrionis sunt pedes triginta
sex: ab occidente sunt pedes biginti duo, totum mensuratum ad iusto pedem manum hominum.
tota supradicta mensuria, sicut dictum est, nos ipsius stefani tradidimus, in tali
ordine, ut amodo et usque biginti nobem anni completim ad sua et de suis eredibus sint
potestatis ipsa terra per supradicta mensuria tenendum et dominandum, et fobee et omnis
illorum utilitatis iusta ratione ibidem facere, et casa lingnitia ibidem facere, qualiter bolueri,
et ibidem residere et abitare, et alii ominibus ibidem ad residendum mictere, qualiter
boluerit, et pro censum de supradicta tradictione darent illis per omnis annum ad
pars ipsius ecclesie medium tari de quale moneta per anc cibes andaberit; ad ipsi biginti
nobem anni completim licead illis inde exire cum omnis sua causa mobilia et cum tota
ipsa lignamina, et ipsa terra bacua per ipsa mensuria rebertar ad pars ipsius ecclesie.
de qua per bona combenientia pro pars ipsius ecclesie guadia nobis ipse stefanus dedit,
et mediatorem nobis posuit se ipsum iamdictus stefanus; et per ipsa guadia obligavit se
et suos eredes, ut si taliter omnia suprascripta per supradicto ordine ad pars ipsius ecclesie
non adimpleberit et de suprascripta, aliquit contradisserit, per ipsa guadia per bona
26
combenientia componere obligavim se et suos eredes ad pars ipsius ecclesie biginti auri
solidi constantini, quod scripsi ego iaquintus notarius.
+ Ego romoaldus notarius me subscripsi
+ Ego smaracdus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio