Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.542 » Pag 358 - 359

5.542
358
359

358
+ NOS Robbertus divina ordinante clementia Capuanorum princeps
per interventum Iohannis vice nostri Capuae et Sikonis vicecomitis matalonis.
ac Crispini iudicis. nostrorum dilectorum fidelium. tibi iohanni cognomento
mazzota. quondam silvestri. habitatori iam nominati nostri Castelli matalonis.
et tuis heredibus inperpetuum. per hoc videlicet principale scriptum
Concedimus ac Confirmamus. integram unam petiam de terra quae est in
territorio ipsius castelli. in loco qui dicitur Casorbici. et hos subscriptos
habet fines. ab uno latere quod est a parte orientis. est finis via publica.
sunt inde per longitudinem passus Centum. et novem. Ab alio vero latere
quod est ab occidente. est finis terra heredum quondam martini caractanu.
et finis terra martini sabbatini. et finis terra heredum quondam
Martini. ramphi. sunt inde passus Centum et duodecim. Ab uno capite
quod est a parte meridiei est finis terra petri de ysa. et finis terra martini
scaccatu. sunt inde passus Centum. ab alio vero capite quod est a septentrione.
est finis via publica. sunt inde per trasversum passus. nonaginta.
Hec autem predicta petia de terra per predictos fines et passus. mensurata
scilicet ad passum landonis senioris gastaldei. una cum omnibus inferioribus
ac superioribus eius. et cum viis in ea intrandi et exeundi. et cum sepibus
et limitibus et universis pertinentiis eius. et qualiter tibi pertinere
dinoscitur per cartulam quam olim tibi inde fecit purpura filia quondam
. . . . . . . . . . et uxor quondam iohannis monte sarclese. scilicet. in anno dominice
incarnationis M. centesimo quarto. et vicesimo quarto anno principatus
domini secundi Richardi principis fratris nostri. mense ianuario per indictionem
duodecimam. quae cartula descripta est a leone notario matalonense.
Roborata vero. per iohannem clericum et iudicem. Nos prephatus Robbertus
capuanus princeps. tibi predicto iohanni tuisque heredibus in perpetuum
Concedimus et Confirmamus. habendi. possidendi fruendi quietam
absque omni contrarietate et molestia nostra. nostrorumque successorum
principum et viceprincipum. Comitum vel vicecomitum. iudicum Castaldeorum.
aliorumque omnium mortalium personae. ita tamen. ut ammodo
et in antea. tu et tui heredes. ipsa petia de terra. a nobis et a successoribus
359
nostris per indicate finis recognoscatis et semper teneatis. Quod siquis
huius nostrae concessionis et Confirmationis paginam. Contemptor aut
violator extiterit. quinque libras auri purissimi persolvat. Medietatem nostro
palatio. et medietatem. tibi predicto iohanni tuisque heredibus Solutaque
paena librarum auri. hoc principale scriptum. cum omnibus quae et qualiter
supraphati sumus. firmum. munitum. atque inviolabile maneat in perpetuum.
et ut firmius credatur et diligentius. ab omnibus observetur. Manu
propria illud corroboravimus. et nostri sigilli inpressione iussimus insigniri.
Ex iussione prephate serenissime potestatis. Scripsi. EGO QUIRIACUS
PALATINUS IUDEX In anno dominice incarnationis. M.° C.° XII.° et quinto
anno principatus. prephati domini. Robberti gloriosi principis Capuae. DATUM
Capuae. Mense aprilis indictionem.
Torna all'inizio