Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.481 » Pag 212 - 212

5.481
212
212

212
+ IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS PATRIS ET
FILII ET SPIRITUS SANCTI. ANNO M. XCIIII. AB INCARNATIONE
DOMINI. INDICTIONE SECUNDA.
Notum sit presentibus et posteris fidelibus dei quod ego bernardus
teanensis episcopus. Rogatus ab abbate Guarino. et a ceteris monachis in parrochia
mea aecclesiae sancti laurentii de aversa dono et concedo aecclesias
de minnano. aecclesiam videlicet sanctae mariae et sancti iohannis de strata
francorum. et sancti leucii de altera strata. et aecclesiam sancti agapiti de
monte. et ecclesiam sancti laurentii de vineis iuxta minnanum. per talem
recognitionem quod aecclesiae sancti iohannis et sancti terentiani teanensis
ipse predictus abbas guarinus sancti laurentii de aversa et successores eius
vel monachi eiusdem aecclesiae in unoquoque anno donent decem libras olibani.
quinque libras in festivitate sancti terentiani in kalendis septembris.
et quinque libras in festivitate sancti iohannis evangelistae in nativitate domini.
In ipsis vero praedictis aecclesiis de minnano taliter datis michi et
successoribus meis hoc ius episcopale retineo. ordinationes videlicet et aecclesiarum
earumdem consecrationes et presbyterorum sinodicas visitationes.
Et si aliquis estraneus presbyter manens per monachos in eisdem ecclesiis
si partecipaverit congregationum cum praesbiteris eiusdem castri quae ceteri
solvunt episcopo ipse persolvat. Si vero abbas vel monachi sancti laurentii
de aversa hanc predictam recognitionem solvere neglexerint vel noluerint.
post factam proclamationem episcopus habeat licentiam recipiendi suas aecclesias
donec satisfactionem habeat.
+ Signum domini bernardi episcopi
+ Ego iohannes archipresbyter consensi.
+ Ego leo presbyter subscripsi
+ Ego grimoaldus praesbyter subscripsi.
+ Ego petrus diaconus.
+ Ego Iohannes diaconus
+ EGO pandulfus diaconus.
+ Ego sixtus diaconus
+ Ego petrus subdiaconus
Torna all'inizio