Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.501 » Pag 261 - 261

5.501
261
261

261
+ ANNO AB INCARNATIONE DOMINI. MILLESIMO. CENTESIMO.
INDICTIONE VIII. VIII. KALENDAS SEPTEMBRIS.
Domino paschale Secundo papa apud Salernum in palatio archipresulis
eiusdem civitatis residente cum suis cardinalibus et aliis episcopis et abbatibus
multisque alterius ordinis. tunc ego Guarinus cenobii Sancti Laurentii
de aversa quamvis indignus abbas ante eiusdem domini papae presentiam
Super Caiazano episcopo nomine constantino proclamationem feci
de aecclesia Sanctae Crucis quae Sita est in territorio caiazano quam ipse
presul invaserat. Ille vero meliorem quam potuit responsionem dedit. Quibus
vero auditis dominus papa consilium adiit cum quibus placuit et dignos
esse iudicavit. Denique post consilium ad sedem rediens Sententiam
convenientem dedit. non aliam nisi eandem quam beatae memoriae Urbanus
Secundus papa prius inter me et ipsum presulem caiazanum docuerat. ante
cuius presentiam de eadem aecclesia sepius proclamando multa Sustinui.
Sententia itaque talis fuit. quod Si duo monachi Sancti Laurentii iureiurando
monasterium nostrum accepisse aecclesiam Supra memoratam sine
pretio ante illud concilium in quo venerabilis Gregorius Septimus papa
decrevit. et preceptum dedit ut nullus deinceps de manu laicorum aecclesiam
accipere presumeret: tunc cenobium Sancti Laurentii supra dictam aecclesiam
accipere haberet et in perpetuum possideret. Quo iudicio digne et laudabiliter promulgato.
mox duo ex monachis nostris adfuerunt. videlicet unus domnus
augustinus religiosus abbas. alter vero domnus Guillelmus de claromonte
Sacramentis affirmantes ut superius a domino papa iudicatum est. Postmodum
vero iustitia cogente ipse suprascriptus caiazanus episcopus ante
presentiam domini papae aecclesiam Sanctae crucis cum omnibus suis beati
laurentii monasterio refutavit et reddidit presentibus cardinalibus. Oddone
Scilicet ostiensi episcopo. Brunone Segnensi presule. Alberto placentino.
Teuzone. Rotberto parisiensi. Pagano diacono lateranensi. Preter hos Roffredo
archipresule beneventano. Alfano Salernitano archiepiscopo. Rogerio
cannensi pontifice. et religiosis abbatibus. Domno Petro cavensi. Madelmo
Sanctae Sophiae.
Torna all'inizio