Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.47 » Pag 58 - 59

1.47
58
59

58
+ In nomine domini quartu anno principatu domni nostri ademari principe mense decembrio
quinta indictione. ideoque ego lupo filius quondam maioni benumdo tibi iosep medico terra
mea cum binie et cum omnes arboribus de pommiferi et cannietu et salicetu in locum que
dicitur malianu qui est bidetur a super flubio lirinu habentes fini de una parte fine antiperti
sculdais, como metia sepe discerni et termiti ficti sunt, de super latere fine bia pulbica, de alia
parte fine metia sepe, qui discerni da fine de rede gaidenardi comite, quod ego ei ante os die
bindutu abuit, de supter latere fine aqua de flubio lirinu. infra as autem fini metietate predicta
terra cum metia casa et metiu palmentu et medio susceturio et cum bece de bia sua ipsa
metietate in integrum tibi qui supra benumdo ad possidendum; unde de ipsa metietate, sicut superius
legitur, nec mihi suprascripto binditori, nec alteri omini non dico remanere, set inferius
superius tibi qui supra in integrum bindedimus possidendum: reliqua illa alia metietate in
nostra reserbabimus potestate. unde pro suprascripta nostra binditione recipimus a te fenitu
pretiu auru solidi quinquaginta boni beteri de domnu sicardo, ea ratione, ut amodo et semper
tu et tuis eredibus suprascripta nostra binditio abere possidere baleatis; de quibus obligo me et
meus erede tibi qui supra et tuis eredibus de sta nostra binditione ab omnis omine defensare promictemus.
quit si menime potuerimus, aut si per nos ipsi per quolibet ingeniu retornare quesierimus,
duplo suprascripto pretiu nos bobis conponere spondemus. et insuper quantu aput
bos remelioratus fueri, sub estimatione pretii bobis restituemus, de conludio bobis iuremus. iteru
si uxor mea aut nore me aut quicumque omo de sta suprascripta binditione bobis tollere bolueri,
liceat bos intrare in ipsa metietate quas mihi reserbabit, et alio tantu per estimo de boni
omini tollere et per an cartula firmiter abere, et amodo quantu ipsa octaba et quarta fueri de
ipse femine de ipsa rem in nullis partibus ipso dare possamus, set amodo per an cartula tibi ipso
antepono quam et ipso brebe quod da petru clerico filio gaidenardi comite emissu abeo, quod
mihi absolutione dede suprascriptam rem bindere, pro qua gaidenardi genitori eius esinde obligatu
59
fui, ut ei ipsos bindere et modo mihi ipse petru filio eius absolutione dede, et ipsu brebe
tibi dedi pro tua defensione. et te roppertus notario scribere rogabit. Salerno mense indictione
feliciter.
+ ego antipertu sculdais me subscripsi
+ ego ragemprandus notarius testis sum
+ ego ermenandu teste subscripsi
+ ego leocardo filio lupi me subscripsi
+ ego lopenandu notarius testis sum
+ ego aldo filio alloni me teste subscripsi
+ ego paulus
+ ego ragemprandus testi subscripsi
+ ego ragimpertus filius balerici testis sum
+ ego leonprandu filio leopardi teste subscripsi
+ ego modericus filius ilderici teste
+ ego rottelmannu filio romani teste
+ ego teupu filio teuperti teste subscripsi
+ ego iohanniperto teste subscripsi
+ ego lupuin filio lupi teste
+ ego radolfus filio leoni teste.
Torna all'inizio