Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.29 » Pag 34 - 35

1.29
34
35

34
+ In nomine domini nono anno, principatus domni nostri siconolfi mense magio undecima
indictione. ideoque ego lupo fllius quondam maioni benumdo tibi iosep medicos terra mea cum
arbustu bitatus et cum pommiferis in locum qui dicitur malianu; habentes fini de uno latu fine
bia pulbica, de supto pede fine bia, de alio latu coniuntu est ad fine tua qui supra quod abit da
rodenandu, et desuper capite coniuntu est ad fine tua qui supra quod abit da iohanne. clauso isto,
sicut supra fini posite sunt, nec mihi suprascripto binditori nec cuilibet non dico remanere, set
inferius superius totu in integrum tibi qui supra iosep bindo possidendum cum bia sua. quam
et ego todelperga qui sum uxor supradicti lupi, declaro quia a predictu biro meu traditu abuit
morgincapu quartam parte des omnibus rebus eius; modo congrugu est mihi ipsa quarta mea
bindere, benior in presentia leoni sculdais et ab eo interrogata sum, ne aliquas biolentia a predictu
biro meu patere, nisi mea bona bolumtate et secundu lege mihi consentiente duos propincos
parentes, idest stefano genitor meu et casteleo filius castuli; et per notitia de suprascripto
iudice ego nominata todelperga una cum suprascripto lupu biro meu benumdo tibi suprascripto
iosep integra ipsa quarta mea de suprascripto clauso, sicut legibus esinde quarta tollere debeo,
in integru ipsa quarta tibi qui supra bindo possidendu. unde pro suprascripta nostra binditione
cum ipsu biro meu in comune recipimus fenitu pretiu auru solidi sexsaginta et quinque; ea ratione,
ut amodo et semper tu tuis eredibus suprascripta nostra binditione abere possidere baleatis.
de quibus me repromicto et meus erede conligo tibi qui supra et tuis eredibus de sta nostra
binditione ab omnis omine defensare promictemus. quit si menime potuerimus, aut si per nos
ipsi per quolibet ingeniu retornare quesierimus, duplo suprascripto pretiu nos bobis conponere
spondimus; et insuper quantu aput bos remelioratus fueri, sub estimatione pretii bobis restituemus
de conludio bobis iuremus. et te roppertus notario scribere rogabit. salerno mense indictione
feliciter. signu manus suprascripti lupi et todelperge qui an cartula scribere rogabit.
35
+ ego qui supra leo notarius me subscripsi
+ ego qui supra stefano me subscripsi
+ ego ursu filio ermemari teste subscripsi
+ ego leocardo filio lupi me subscripsi
+ ego lupu TESTE
+ ego ragimeus teste subscripsi
+ ego barbatus notarius teste sum
+ ego antibaro me teste sum
+ ego ragemprandus notarius testis sum
+ ego warno me teste
+ ego adelperto filio amimperti me teste
+ ego wanpertus notarius teste
+ ego leo me teste subscripsi
+ ego andrea filius ropperti teste
+ ego ermemar me teste subscripsi.
Torna all'inizio