Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.831 » Pag 198 - 199

5.831
198
199

198
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosus princeps,
mense december, quartadecima indictione. Memoratorium factum a nobis iohannes
filius petri et gemma filia istius iohanni, et uxor fuit iohanni pesanu, et stefanus filius
istius gemme et predicti iohanni pesanu; eo quod ante subscripti testes, et vibimus ad lege
romana, coniunti sumus cum urso atrianense filio quondam leoni de gutti, propter quod
ante os annos ipse ursu pro pastenatione in sorte tradidit petri, qui fuit filium meumque
iohanni, et stefani filio iohanni pesanu una pecia de terra cum vinea in locum beteri ista
199
parte fluvio de beteri per finis et mensuras: de pede fine bia publica, inde sunt ab intro
ipsa rebus rectu mensuratu passi sideci et mediu: a parte septemtrionis fine sortione ipsius
ursi, sicut terminatum est, inde sunt passi octuaginta: de capite quod est ab oriente, fine
ipsius ursi, et inde sunt passi quadtuordeci: a parte meridie fine terra cum silba ipsius
ursi, inde sunt passi octuaginta et in medio loco per trabersum latitudo passi sideci;
mensuratum ad iusto passum inclitum illut, cum vice de bia ipsa, vobis tradiderat, ad faciendum
inde omnia quod boluerint, semper defensatum per ipsum ursu et per eius eredes
da omnis homines omnique partibus: preter, si illut bendituru abuerint ipsius ursi, illum
bindere ad iusto pretium et facerent inde eum scire per tertio constitutum, sicut continet
brebem nostrum de ipsa divisione. Modo quidem rebus ipsa querimus venumdare et fecimus
scire ipsum ursu, ut rebus ipsa a nos emere, sicuti illut ei obligatum est. Et statim
ipse ursu dixit, ut rebus ipsa emere non bolere, et in omnibus nos persolxit rebus ipsa
dare cui boluerimus, et omnia exinde facere quod boluerimus. Et nos pro taliter dedimus
ei unum aureum tari, et ille pro taliter per combenientia guadia nobis dedi et mediatorem
nobis posui seipsu, et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum
Constantini.
et semper tacitum inde manere et tacere inde faciant omnis homines
qui vobiscum causaberint, quod scripsi ego ademari notarius.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio