Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.54 » Pag 67 - 68

1.54
67
68

67
+ In nomine domini quinto anno principatus domni nostri ademari magni princeps mense
aprilis sexta indictione ideoque nos hi sumus germanis maio et adelgisi fili quondam trasari declarati
sumus, quia dum congruum fui nobis vindere terram ipsam cum arbusto bitatum et aliis
arboribus suis et pomiferis in locum qui de messaru dicitur rotense finibus ubi campo saiuli vocatur,
qui mihi maioni de successione genitori nostro atque et ex dibisionem fratri nostro pertenuit
et ego adelgisi da hoc comparatum abeo per emtionis cartula ipsa quartam portionem
da anselgisa uxorem istius maionis germano meo coram iamprando sculdais consentientes illi
maino et draguneo germanis illius mulieris, scripta namque cartula illa per magelpotonem notarium,
in qua ipse maino et draguneo et ipse iamprandus cum ceteris aliis testibus manibus sunt
scripti, quod coram hic testibus ostedi et relecta est cartula ipsa; tunc per absolutionem wiselperti
diaconi filii wisonis et lupi idem germani eius, quibus ego maio obligato fuit, ut alteri exinde
vindere ausus non esset nisi ipsorum, et illi autem illos emere noluerunt et vindendum mihi absolutionem
tribuerunt, ut aliquando illi nec suis heredibus adversum nos contendendum de vinditionem
ista non aberet vigorem. post hec omnia factum, vone nostre voluntatis ego qui supra maio
vindedit tibi ermengari filio quondam induli predictam terram meam cum arboribus vitatum in
suprascripto loco, qui campu saiuli vocatur, cum omni pomifera sua per absolutionem suprascriptorum
germanis; abentes fines de uno latere de filii wisonis qualiter termiti discernunt, de alio
latere fine predicti adelgisi germani mei qui a nobis illi in portionem evenit, de uno capite fine
bia publica, de alio vero capite fine de heredes arniperti. infra finis iste neque mihi neque nulli
homini portiones reserbabit, preter quartam ipsa que genetrix mea tibi de ista clusuria venumdatum
abes quod per illius vinditionem tenes, et ipsa quartam que de hoc pertenuit anselgise uxori
mee quod supradicti adelgisi germano vindedi et ille idem tibi modo venditurus es; nam, ut dixi,
nullam mihi exinde portiones reserbabit, set cum inferius superiusque suis et bia sua tibi qui
68
supra venumdedi possidendum; et ego qui supra adelgisi idem de clusam ista venumdedit tibi
nominato ermengari integram ipsa quartam portionem, que predicte anselgise uxori eiusdem
maioni germani mei pertinere debuit quod ab ipso in die votorum traditum abuit quod per suprascriptam
cartula emtum abui, unde nullam infra finis hec de ipsa quartam ipsa cuilibet reserbo
portionem. unde recepimus a te finitum pretium auri figurati solidi ex monetis domni sicardi
veteri; ego maio triginta tres et ego adelgisi solidi octo, eam rationem, ut amodo et semper
suprascriptam nostram vinditionem tu et heredes tuis habere et possidere baleatis; de quibus
nos repromittimus et nostris heredibus obligamus tibi vel ad tuis heredibus vinditionem ista nos
vobis ab omnis hominibus inantestare et defendere promittimus. quid si menime potuerimus, aut
si forsitan nos ipsis per quolibet ingenium retornare quesierimus, questio nostra sint vacuo et
duplum suprascripto pretium, quod accepimus, vobis componere promittimus; et insuper quod
hec nostra vinditio apud vos remelioratum fuerit, sub estimationem pretiis vobis restituamus et
de colludio, si a vobis pulsati fuerimus per dei misteria, vobis satisfaciamus: in simul autem et
venumdedimus tibi ipsa casam qui intus positam cum omnis lignamen suum et qualiter edificata
est, unde non alteri reserbabimus portionem ad suprascripto pretium et per suprascriptam obligationem.
quod vero tenore te totonem notarium ut scribere rogabimus. actum salernum mense
et indictione suprascripta feliciter.
+ signu manus suprascripti maionis et adelgisi vinditori qui hanc cartula fieri rogaberunt
+ signu manus suprascripti lupi qui suprascriptam absolutionem dedi
+ ego qui supra wiselperto diaconus me subscripsi
+ ego sindo filio gentili teste subscripsi
+ ego rodericus filio gentili testis sum
+ ego lupuin filio lupi teste
+ ego ramperto teste subscripsi
+ ego ongardo filio radoaldi me teste
+ ego radolfus filius leoni teste
+ ego iohanne filio ursi teste
+ ego teodorico filio dardarici teste
+ ego maio filio grimoaldi teste subscripsi
+ ego landeradi me subscripsi
+ ego wacco filio pandoni teste subscripsi
+ ego alderissi filio tindoni teste subscripsi
+ ego samso testi sum.
Torna all'inizio