Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 462 - 462

462
462

339
Tempore illo, quando cives aretini destruxerunt Castrumnovum, talis conventio facta est inter Iohannem abbatem sancte Flore et prepositum sancti Donati Ugo(nem) et bonos homines de Petrognano videlicet Vicedomino et Tafuro: Quod prepositus debet restaurare totum illud quod ipse sui destruxerant de turre et muris et fossis predicti castelli, et omnes expensas quas prefatus abbas cum predictis viris de Petrognano fecit in constructione predicti Castellinovi; videlicet xiiii or libras denariorum lucensium et xxx modios frumenti lxxvi modios annone, xx modios fabe, lx solidos valeris de carne, centum solidos valeris de vino et oleum sextaria; et de is omnibus obligavit se dictus prepositus, et subposuit loco pingnori tantum illud quod abet in plebe s. Stephani, sicut in cartula, quam predicto abbati fecit, continetur. Preterea convenit predictus prepositus prefato abbati et ominibus de Petrognano salvum cambium de sua portione predicti castelli et eius appenditiis.
Torna all'inizio