Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.135 » Pag 173 - 175

1.135
173
175

173
+ In nomine domini vicesimo sexto anno principatus domni nostri waimarii principi et patricii
filius domni waimarii principis et patricii, mense augustus sexta indictione. quadam vero
die, dum nos petrus clericus et iudice essemus sacratissimo salernitano palatio ad singulis audiendum
vel diffiniendum causas, tunc quoram nostris presentiis venerunt idest iohannes abbas ecclesie
sancti maximi unaque cum waiferio advocatore ipsius ecclesie, cum quibus et ibidem venit
adi, qui super nomine tina vocatur filius ragimperti, et continuo ipse quidem iohannes abbas cum
ipso suum advocatorem causare ceperunt adversus ipsum adi dicentes: hic iste adi, qui vestris
174
adest presentiis, tenet terra cum abellanietum, et qui fuit arvusto uno teniente in locum flumicellu
ubi proprio bolattiano dicitur qui fuit ursi filius ermemari, qui legibus pertinet ipsius ecclesie sancti
maximi; pro eo quod ipse ursus omnis rebus sua in manum commisit et tradidit ad iudicandum
ragemprandi diacono, et ipse quidem ragemprandus diaconus per offertionis cartule pro
anima ipsius ursi in ipsa ecclesia offeruit. unde in nostris presentiis ipsum brebem et ipsa cartula
offertionis ostensa et relecta est: cum quo auditis ipse adi taliter adversus se causantes, responsum
eorum retdiderunt dicentes; verum est, ut rebus ipsa teneret, set dicebant exinde habere
monimen, et statim ostedit quattuor cartule et manifestavit se exinde plus monimen non
haberet. cum quo relecte sunt; et ita continebat prima cartula, quomodo ipse ermemari, qui fuit
genitor ipsius ursi, de ipsa terra cum abellanietum et arbusto medietate donaberat pepini germani
suo; secunda cartula, quomodo ipse nominatus ermemari donabera radoaldi filius ipsius
pepini medietatem ipsa terra cum arvusto et abellanietum; tertia cartula continebat, quomodo
ipse ermemari aliquantum de ipsa terra per finis donaberat lupuli liberto suo; quarta cartula
continebat, quomodo maurus, qui fuit genero ipsius ermemari, venumdederat ipsius adi ipsa terra,
quod lupolus libertus ipsius ermemari per subceptum launegild eis donaberat, et per hac ratione
ipse adi querebat rebus ipsa habere et dicebat, ut partibus ipsius ecclesie aliquando ipsa terra
non tenuisset, pro eo quod ipse ursus filio ipsi ermemari ibidem sortiones non habui, pro eo
quod pater eius ipso dedit. quibus per ipso iohanne abbate et ipso eius advocatore ipsius adi
responsum retdiderunt dicentes, quod partibus ipsius ecclesie rebus ipsa tenuit et dominavi,
et ipse adi malo ordine ibidem introibit. etiam propter cognita causa ostederunt cartule et
unum brebem qui sunt de alii homine, qui ibidem tenuerunt rebus coniunta, et nominabat ipse
finis; de una parte fine sancti maximi, sicut ballone discerni et termiti ficti sunt; et una cartula
continebat, quomodo mulier nomine ursileupa, qui fuit uxor ipsius ursi, venumdederat spendei
filius petri ipsa quarta sua de due clusurie de terra de predicto locum bolatianu per nominate
finis: habentes finis una ex ipse clusurie, ubi super residentes fui, de uno latere fines
de eredes teoderici, de pede fine de eredes petri, de super capu fine terra qui fuit nandemari
filius wisuli, que modo tenet sichardus gastaldeus, de alio latu fines de eredes petri et
terra qui fuit lupuli: ipsa alia pecia habet finis de uno latere fine bia, de pede fine caba, de
alio latu fine godelperti presbiteri, de super capite fine ipsius spendei et dausdedi, sceptatum
modica terrola, quod ipse ermemari socero eius dederat ipsius lupoli. dum nos superius iudex
monimen ipsa per partes tulimus et superii domno principi portabimus, et causationes ipse
per ordine numtiavimus, et ipse superius domnus princeps monimen ipsa per partes relegere fecit,
et interrogavit ipsum adi, per qua ratione habere voleret ipsa terra, quo ipse due cartule sunt
continentes, quod ipse ermemari donaberat ipsius pepini et ipsius radoaldi filio eius; ipse quidem
175
adi dixit, ut parentes ipsius fuisse et per successione eis esse pertinentes. unde iterum interrogavit
eum, quomodo tivi fuerunt pertinentes; quibus ipse adi dixit: genetrice mea vera fuit soror
ipsius pepini, unde per ratione iusta legem ei ereditare non deberet. deinde iterum ipse
domnus princeps dixit ipsius adi: ecce cartule qui continet fines sancti maximi, ecce alia cartula
qui continet, quomodo ipse ursus eos habui, et ipsa uxor eius ibidem introibi et quarta sua
exinde tulit et eas bendidit; tu vero si potest consignare, quomodo ab illo tempore, quo ipse cartule
sunt continentes, sic eos habuisse et dominasse. ille autem dixit, et statim profexus est et manifestavit
se dicentes, ut exinde nullam adprobare poteret. et statim per iudicium superii domni
principi inter eis iudicatum est, ut ipse adi habeant de ipsa terra ipsa modica terra, qui fuit
ipsius lupoli, da quale fines per sacramenta ausus fuerit ipso sivi adpropriare et partibus ipsius
ecclesie ex ipsa terra per ipse suprascripte finis, de ipso alium habeat tres sortiones. nos superius
iudex regressi a bestigiis superii domni principi interrogavimus ipsum adi, si aduc amplius
causare potuerit; quibus ipse adi profexus est et manifestavit se dicendum, ut de cunta
rebus qui fuit ipsius ursi, sicut superius finis posite sunt, neque per testes, neque per monimen,
neque per successione, neque per nullaquoque inbenta ratione exinde causare aud contendere
poteret in partibus ipsius ecclesie, sceptatum ipsa modica terra, qui fuit ipsis lupuli, da quale
fines per sacramenta ausus fuerit eos facere; et statim rem ipsa retdidit atque retradidit in possessione
ipsius ecclesie. et nos superius iudex iudicavimus, ut partibus ipsius ecclesie ipsa rebus
omni tempore securo nomine sivi habeas, sine omnis requisitione ipsius adi et de eius eredibus;
et inde pro securitate ipsius ecclesie et de eius rectores hunc nostrum diffinitionis emmisimus
iudicatum, quod scripsit ego ursus notarius et interfui. actum salerno.
+ ego qui supra petrus me subscripsi.
Torna all'inizio