Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.85 » Pag 74 - 75

1/2.85
74
75

74
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quinquagesimo primo sed
et romano magno imperatore eius filio anno quartodecimo. die sexta decima
mensis augusti indictione secunda neapoli: Certum est me maria honesta femina
filia quondam domini iohanni cum consensu domini mastali anacli
filius viri mei: A presenti die promitto tivi domino sergio venerabili igumeno
monasterii sanctorum sergii et baschi propter quod tu una cum consensu
et voluntate cuncte congregationis monachorum memorati sancti et
venerabilis tui monasterii: mihi rendidistis dispositum quod vos habuistis
quod fecit quondam dominus anastasius primarius thius meus: ut omnem
licerem et pertinentia vestra exinde in mea meisque heredibus sint
potestatem quidquid exinde facere voluero: Ideoque et ego memorata maria
cum consensum memorati domini mastali anacli filius viri mei dedi et
tradidi vobis Idest integra una terra que nominatur lamma maiore posita
in pausilippo qui fuit de portione domine mariae exadelfa mea filia nominati
domini anastasii primarii et ea tetigit a me ipsa per merisse divisionis
quam ego habeo: et est coniuncta memorata lamma maiore que vobis dedi
cum alia lamma mea pictula que in mea reservavi potestate sicuti inter se
egripus exfinat: Insuper dedi et tradidi vobis et una tertia de alia terra que
vocatur campertum qui fuit de portione memorate marie exadelfa germana
mea posita ibi ipsum in pausilippum hoc est per traversum divisum
hoc est a parte de terra mea que vocatur cupelle sicuti inter se sepis
exfinat: unde reliquas duas partes mensuratum ad equale mensura in mea
memorate marie illos reservavi potestate quidquid exinde facere voluero:
et de uno latere ad ambe memorate sorti mee: et ad memorata tertia vestra
que vobis dedi ut super legitur coheret portio mea ex ipsa terra
que vocatur campertum qui me memorata maria tetigit per merisse divisionis
a memorata maria exadelfa germana mea: et a presenti die et deinceps
inclita memorata terra que nominatur lamma maiore. et memorata tertia
de memorata terra que nominatur campertum qui fuit de portione memorate
marie exadelfa germana mea que vobis dedi ut super legitur una
75
cum arboribus seu introita sua et omnibus sivi pertinentibus in vestra vestrisque
posteris sint potestate queque exinde facere volueritis: et neque a
me memorata maria honesta femina cum consensum memorati viri mei neque
a meis heredibus nec a nobis personis summissis nullo tempore numquam
vos memorato domino sergio venerabili igumeno aut memorata sancta
et venerabilis vestra congregatione monachorum memorati sancti et venerabilis
vestri monasterii aut posteris vestris quod absit abeatis exinde aliquando
requisitionem aut molestia a nunc et in perpetuis temporibus: Insuper stetit
inter nobis ut omni homine qui vobis vel at posteris vestris de memorata
terra que vocatur lamma maiore aut de memorata tertia de memorata terra
que nominatur campertum qui fuit de portione memorate marie exadelfa
mea que ego vobis dedi ut super legitur vobis exinde tollere voluerit: tunc
omni tempore ego et heredibus meis vobis vestrisque posteris illos antestare
et defensare debeamus: absque si aliquis exinde via habere voluerit vos
vobis illos omni tempore contendere debeatis et ego et heredes meis de ipsa
via indemnis et securi maneamus: excepto si de memoratas terra perdideritis
clara facta veritate ut super legitur sine omni vestro colludio tunc
at mensura per passi alium tantum vobis dare debeamus de memorata terra
mea quia sic inter nobis stetit: Si autem aliter fecerimus de his omnibus
memoratis tunc compono ego et heredes meis vobis posterisque vestris auri
solidos viginti bythianteos et hec chartula ut super legitur sit firma scripta
per manus gregorii curialis et scriniarii per memorata secunda indictione +
hoc signum + manus memorate marie cum consensu memorati mastali
anacli filius viri sui ego pro eis subscripsi + et oc memorata sum quia
de propria causa vestra superiunxistitis mihi auri solidos quimque bythianteos
in cantum sicut inter nobis comvenit +
+ ego stefanus filius domini leoni rogatus a suprascriptos iugales testi
subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis et scriniarius Complevi per memorata secunda
indictione +
Torna all'inizio