Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.141 » Pag 180 - 181

1.141
180
181

180
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri waimarii principi et
patricii filius domni waimarii principi et patricii, mense iulius undecima indictione. ideoque
nos iohannelgari monachus filius iohanni quam et ego ermengarda, qui fuit uxor eius, et una
noviscum iohannes clericus filium nostrum, dum compulsi sumus dei omnipotentis misericordia
quam et pro remedium salutis anime nostre, quod rebus nostra offerire volumus in ecclesia vocabulum
sancti maximi de intus hanc salernitanam cibitatem, quod domnus waiferius princeps
a nobo fundamine construxit, ubi nunc modo iohannes presbiter et abbas regimen tenere videntur,
sic benimus ante presentia arechiso gastaldeo et ante alios noviliores homines ibidem
astantibus, et vone nostre voluntati pro amore omnipotenti deo et pro salutis anime nostre per
hanc cartula unanimiter parique consensum offeruimus in eadem ecclesia sancti maximi omnis
rebus substantiis nostris, quod habere visi sumus nominatibe in locum agella vel per tota finibus
nucerie et finibus stavianense; idest curtis, ortalis, territorie, arbustis, castanieta, quertieta,
campis et silbis, pratis, pascuis et aquis, finis et biis, monte quam et in plano, ubicumque de
rebus nostra in quacumque loco fuerit inbentus, sive que nobis de angelus presbiter et abbas
barbanem nostrum datum fuit, sive quod de supradicto genitorem nostrum, seu da sicha genetrice
181
nostra seu et de aliis parentibus nostris nobis habere successi, seu et quod de nostrum paratum
habemus, vel nobis undecumque pertinentes fuerit habere, in integrum trasactibus nomine
et a funditus in eadem sancta ecclesia offeruimus: ego nominatus iohannelgari monachus inclita
mea sortione, et ego nominata ermengarda totum ipsum meum morgincaput, et ego nominatus
iohanne clericus totum ipso aliut, de quantum mihi legibus exinde habere pertinet. unde nec
nobis nec cuiqua hominibus nihil restitit nec dicimus remanere sortiones, set, ut dictum est, in
integrum in ipsa sancta ecclesia optulit possidendas; in ea ratione, ut amodo et semper in ipsa
ecclesia permaneat potestatem dominandum, possidendum et lavorandum, et annualiter dare
nobis exinde diebus vite nostre ad palmentum medietatem ipso binum, que ibidem fecerit, et
medietatem abellane et castanie et medietate omnis poma exinde; et que annualiter ibidem seminaberit,
dare exinde nobis secundum consuetudinem locis illius. et qui de nos de hac vita
discesserit, unus alterius in ipso frugio nobis succedere debeamus, ut semper ipso frugium diebus
vite nostre medietatem tollamus, ut superius legitur; et post nostrum obitum in ipsa ecclesia
permaneat potestatem securo nomine habendi, dominandi, possidendi, faciendi omnia
quod voluerit, sine omnis requisitione de nostris heredibus vel cuiqua hominibus; ea vero ratione
obligamus nos et nostris heredibus in ipsa ecclesia sancti maximi et ad eius rectores, ut si de
hec omnia, que superius legitur, de potestate ipsius ecclesie per qualecumque ratione tollere
aud substrahere quesierimus, ad compositione siamus ibidem obligati ad componendum sexaginta
solidos costantinos, et questio nostra modis omnibus exinde tacita et bacua remaneat. seu
et wadia tivi nominato iohanni abbati dedimus, et nos ipsis nobis mediatores exivimus; et per
eadem wadia obligamus nos et nostris heredibus, ut omnis monimen, qui de ipsa rebus fuerit
pertinentes, vobis eas demus ad defensione ad semper habendum in ipsa ecclesia, et hanc cartula
ut supra firma permaneat. quam te theodericus notarius uno tinore scribere rogavimus.
actum salerno feliciter.
+ ego qui supra arehisi me subscripsi
+ ego radoaldo me subscripsi
+ ego ursus notarius testis sum
+ ego iohannes presbiter interfui
+ ego adelhisi presbiter interfui.
Torna all'inizio