Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.410 » Pag 41 - 42

5.410
41
42

41
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi dei eterni: octavo
anno comitatus domini riccardi gloriosi francorum comes in urbe averse: et
duodecimo anno principatu eius capue. cum domino iordano filio eius mense
februario obtava indictione: ideoque ego rainaldo filio quondam asgocti
vicicomiti qui fuit ex genere francorum et ego suprascripto rainaldo per
absolutione et voluntarie de domino ubberto franco qui nominatur de illum
episcopum: A presenti die promptissima boluntate pro amore dei omnipotenti:
et beati blassii christi confessoris qui constructum est iusta averse:
et pro redemptione anime mee seum et pro redemptione anime de suprascripto
genitori meo: ut aput deus omnipotens in futuro seculo requiem
et adiutorium imbenire possamus: Offero atque in presentis trado in suprascripto
sancto monasterio: ipsius ecclesie idest integra una petia de terra
mea qui mihi pertinet per donatione a parte de suprascripto seniori meo:
que abeo in iulianu maiores: et ipsa petia de terra nominatur accesa romanum:
et est per mensura per passi modia quattuor: qui avet finis: unum
latu tenet in terra de ecclesie sancti agneli christi confessoris qui constructum
est intus neapoli: et alium latu tenet in terra de balcolino franco.
et de petro cui super nomen zancone. unum capu tenet in terra de dominico
de pardi et alium capu tenet in terra de suprascripto balcolino: Hec
autem predicta petia de iamdicta terra qualiter per suprascriptas coherentias
illas circumdant una cum omnia intro habentibus subter vel super:
et cum via sua ibidem intrandi et exiendi cuncta et integra ab odierna die
et deinceps a me cum bolumtate suprascripto seniori meo siat offertum et
42
traditum in suprascripto sancto monasterio sancti blassii: ad abendum et
possidendum illos in sempiternum: et neque a me suprascripto rainaldo cum
boluntate de iamdicto seniori meo: neque a nostris posteris vel a nostris
heredibus: de suprascripta petia de iamdicta terra sicut superius legitur que
in suprascripto sancto monasterio offertum habemus: ipso sancto monasterio.
et abbatissa qui ibidem regunt: non abeat quacumque requesitione aut
molestia per nullum modum: nec per summissas personas a nunc et imperpetuis
temporibus: Insuper omni tempore nos et posteris nostris in suprascripto
sancto monasterio suprascriptam petiam de iamdicta terra qualiter
superius legitur defendere debeamus ab omnis homines omnique persona:
et si ego suprascripto rainaldo aut meos seniores vel nostris posteris aut quavis
persona hominum suprascriptam petiam de iamdicta terra qualiter per
suprascriptas coherentias illas circumdant: de suprascripto sancto monasterio
illas subtrahere aut alienare boluerit: abeat maledictionem ab onnipotenti
deo: et a trecentorum decem et octo patrum partemque abeat cum anna
et cayfa et cum iuda traditore domini nostri ihesu christi: et aperiat terra
et eglutiat eum: quomodo fecit de dathon et abiron: Insuper ista maledictio
siat componiturus in suprascripto sancto monasterio auri solidos centum
bizanteos: et hec cartula offertionis qualiter continet sit firma permaneat:
imperpetuum Et te petrus diaconus et notarius scribere rogavimus
actum averse per suprascripta indictione: Hoc signum manum a suprascripto
rainaldo cum boluntate de suprascripto seniori suo ab eis rogatus pro
eo subscripsi:
+ Ego adenolfus presbyter testi subscripsi + + +
+ Ego iohannes presbyter + + +
+ Ego sici . . . . . . + + +
Torna all'inizio