Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.431 » Pag 90 - 93

5.431
90
93

90
+ In nomine domini dei eterni et salvatoris nostri ihesu christi anno
ab incarnatione eius millesimo octogesimo secundo temporibus domini nostri
Robberti gloriosissimi ducis mense ianuario sexta Indictione. Ante me
siconem comitem et iudicem romoaldus notarius filius quondam romoaldi coniunctus
est cum sellicto archipresbitero huius sancti archiepiscopii et custode
ecclesie sancte semperque virginis dei genitricis marie que constructa est
intra hanc civitatem inter murum . . . . . . . . . . . . heredum domini iohannis
principis ac filius quondam ursi. Et ipse romoaldus clarificavit sibi in sorte
evenisse a genitoribus suis et sibi pertinere foris hanc civitatem in loco propiciano
ex quibus tres pecias ubi petrurum dicitur dixit esse per fines et
mensuram iusto passu hominis mensuratas. prima pecia de terra cum vinea
quam . . . . . santio dicitur a parte septentrionis finis via puplica que ducit
inter hanc et subscribendam secundam peciam et passus triginta. A parte
orientis finis sicut terminus est et passus viginti quatuor a parte meridiei
similiter fine sicut terminus est et passus viginti octo. A parte occidentis finis
media sepes et iuxta terram intra ipsam terram mensura passus quadraginta.
Secunda petia de terra cum vinea et insitis et vacuo quam a li inferti dicitur
A parte meridiei finis ipsa via puplica et recte prope eam intra ipsam
terram mensura passus septuaginta octo. A parte orientis finis media sepes
et secus eam intra ipsam terram mensura passus triginta quinque. A parte
septentrionis finis medius limes et media sepes et recte intra ipsam terram
mensura iuxta ipsa fine passus sexaginta sex et coniungit cum ipsa via
priore fine. Tertia petia de terra cum vinea et olibis ubi sedilia est. A
parte orientis finis via de alia parte finis heredum disidei quod eidem disideo
in sorte evenerat a iohanne abio ipsius romoaldi notarii sicut termini
fixi sunt et passus quadraginta. de alia parte finis terra cum vinea et vacuo
quam dauferio germano ipsorum iohannis et disidei ab ipsis germanis
91
suis in sorte evenerat sicut terminus est et coniungent in ipsa via de alia
parte fine ipsa via et in medium ista petia equali mensura est cum sortione
ipsa predicti dauferii. et de ipsa sorte iamdicti dauferii et de omnibus
aliis rebus que fuerunt suprascripti dauferii dixit sibi ipse romoaldus habere
quartam partem quam ex eis pertinuit quondam berte uxori alfani
filie suprascripti dauferii. Quarta pecia de terra cum insitis et vacuo ubi
e la cretacza dicitur per finem A parte orientis finis medio vallone qui
discernit inter hanc et terram cum querceto quam dudum coram me ipse
romoaldus et germani sui commutaverunt heredibus suprascripti disidei.
et iuxta ipsum vallonem per ipsam terram cum querceto viam comunem
reserbata est. A parte septentrionis finis via de alia parte finis aqua que
de sabuncula dicitur de supter partem finis media aqua que de fluvio auripo
decurrit et finis podium et coniungit in medio ipso valloni priori fini.
Quinta petia de terra cum insitis que dicitur a li funiusi per fines A parte
orientis finis medio vallone maiore quod ruscellum dicitur. et de aliis tribus
partibus finis sicut terminus est. Sexta petia de terra cum uno insito
desuper et prope suprascripta secunda petia. et ipse romoaldi ostensit octo
cartulas ex ipsis rebus continentibus. quarum prima scripta per madelmum
notarium quadragesimo quinto anno principatus domini gisolfi et tertio anno
principatus domine gemme uxoris eius et domini paldolfi optato filio eorum
mense augusto quinta indictione. et in ea subscripsit iohannes et ursu.
Secunda scripta anno quadragesimo septimo principatus domini paldolfi et
sexto anno principatus domini paldolfi mense ianuario octava indictione in
quam subscripti sunt petrus notarius et andrea et Iademarius. Tertia scripta
anno quinto principatus domini iohannis. et domini guidonis eius filii
mense ianuario prima indictione. et in ea testati teudericus et petrus. Quarta
scripta per ademarium notarium sexto anno principatus domini iohannis et
primo anno principatus domini guamarii eius filii mense ianuario secunda
indictione. In quam subscripti sunt scriba palatii et teudericus notarius.
Quinta scripta per . . . . . . . . . . . notarium nono anno principatus domini
iohannis et quarto anno principatus ipsius domini guaimarii mense iulii
quinta indictione. et in ea subscripsit iohannes iudex. Sexta scripta per
mirandum . . . . . . . . . notarium anno principatus suprascripti domini guaimarii
filii domini guaimarii mense iunio secunda indictione. in quam subscriptus
92
est ademari iudex. Septima scripta per dauferiam natarium octabo
decimo anno principatus domini guaimarii filii domini guaimarii mense
februario quarta indictione et in ea alderissi notarius subscriptus est. Octaba
scripta per ipsum alderissi notarium vicesimo . . . . . . . principatus eius salerni
suprascripti domini guaimarii et septimo anno principatus eius capue
et ducatus eius amalfi et sirrenti et quarto anno suprascriptorum principatuum
et ducatuum domini gisulfi principis et . . . . . . . . . filii eius et tertio
anno ducatus eorum apulie et calabrie mense iulii tertia decima indictione.
In quam subscripti sunt alderissi et petrus notarii. et sicut . . . . . . . . . . . . .
congruum fuit bona sua voluntate per hanc cartulam vendidit ipsi sellitto
archipresbytero et custodi integras suprascriptas tres pecias de terris per
iamdictum . . . . . . . . . . . integras ipsas quartam et quintam pecias de terris
per iamdictos fines et totum et integrum illud quod ipsi romoaldo genitori
suo pertinuit coniunctum cum suprascriptis . . . . . . . . . . . ad filodini
dicitur. et ubicumque per totum planum de ipso loco propiciano et per
fines et vocabulis et pertinentiis ipsius loci tam peripsa quarta predicta berte
. . . . . . . . . integra medietate de toto eo quod ipsi romoaldo genitori suo
quomodocumque pertinuit in omnibus et de omnibus montaneis eiusdem
loci propiciani et vocabatur . . . . . . loci et extra illud ubi . . . . . . et matre
filii dicitur quod est totum uno teniente Hoc totum ut dicitur est ipse romoaldus
prefato sellicto . . . . . . que intra illud sunt cunctisque suis pertinentiis
et cum vice de ipsis viis seu et de aliis viis suis. et cum vice de
aquario per ipsam terram . . . . . . . . coniunctum est cum illud que dicitur
da lacretacza et cum suprascriptis cartulis. Ea ratione ut integra suprascripta
venditio qualiter suprascriptum est semper sit in . . . . . . . . . . . . . heredum
eius et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. Tantum per
illud dicitur da la lacretacza potestatem habeant heredes . . . . . . . . . .
dauferii et omnes alii homines quibus legaliter pertinuerit. mittere et ducere
aquam de ipsa sabuncula sicut eis legaliter pertinuerit per suos . . . . .
. . . . . ipsius sellitti et heredum eius et ipse sellittus et heredes et homines
quos voluerint potestatem habeant cum voluerint intra ipsam . . . . . . . . . .
coniunctam rationabiliter introire et ipsum aquarium mundare et conciare
et quod ex eo mundaverint in eadem terra iactare et aquam . . . . . . . . . . .
faciant que voluerint rationabiliter. Et propter confirmationem huius venditionis
93
ipse romoaldus suscepit ab ipso sellitto statutum pretium . . . . . . . . . .
quorum quisque habebat tarenos quattuor ex moneta amalfitanorum in omne
deliberatione. Et per convenientiam ipse romoaldus guadiam . . . . . . . dedit
et fideiussores ei posuit roccardum clericum germanum suum ac filium
memorati romoaldi et petrum clericum filium quondam falconis vallense
qui dictus est propheta. et per ipsam guadiam . . . . . . romoaldus obligavit
se et suos heredes semper defendere ipsi sellitto et illius heredibus integrum
illud quod ei sicut suprascriptum est vendidit ab omnibus hominibus
. . . . . . . . . . . quando ipse sellittus et suos heredes ipsum romoaldum
et eius heredes defensores de eo habere quesierint dent eis memoratas
cartulas iusta ratione salvam habente . . . . . . . . . . . . . . . sexaginta et vices
romoaldus et eius heredes integrum quem ammodum ut suprascriptum
est vendidit. eidem sellicto et illius heredibus ab omnibus hominibus sicut
supra legitur defendant et post completos ipsos dies per omnes vices cartulas
ipsas quales eis date fuerint ipsi sellitto et eius heredibus. et ipse
romoaldus tribuit ipsi sellitto licentiam ut quando ipse sellittus et suos heredes
voluerint potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint et
omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius
scriptum est ipse romoaldus et suos heredes ipsi sellitto et eius heredibus
. . . . . . . . . . . . . quam remobere aut contradicere presumpserint per
ipsam guadiam ipse romoaldus obligavit se et suos heredes componere . . . . . . . . .
. . . . . heredibus centum auri solidos Constantinos. Nec non et sicelgaita
uxor ipsius Romoaldi ac filius quondam ademarii notarii per convenientiam
obligavit se et suos heredes cum volumtate suprascripti viri et
mundualt sui et presente eo si suprascripta vel ex eis quicquam remobere
aut contradicere presumpserint con . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ex illius heredibus
centum auri solidos constantiniani. Verumtamen quum nominatibe
ipse romoaldus vendidit ipsi sellitto in suprascripta ratione sicut et ipsa . . . . . . .
. . . . . . ipsam peciolam de terra cum uno insito de quanto ibidem
et coniunctam ipsi romoaldo genitori suo pertinuit. Et taliter tibi iohanni
notario scribere precepi
+ Ego qui supra Sico iudex
+ Ego iohannes notarius me subscripsi
+ Ego qui supra romoaldus notarius me subscripsi
+ Ego Ademarius notarius me subscripsi
Torna all'inizio