Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.17 » Pag 18 - 19

1.17
18
19

18
+ In nomine domini sexto anno principatu domni nostri sichardi mense septembrio prima indictione.
ideoque ego radipertus filius quondam ladiperti dum sum inbalidas infirmitate, dum
erecte me loquere posso et recordatu sum bonu serbitiu, quas mihi factu abuit arnipertus filius
quondam tindoaldi, modo mea bona bolumtate dono adque per an cartula cedo tibi nominati arniperti
dues pezze de terra in locum qui dicitur iobi abente fine una de ipse pezze de binea
19
de tribus parti fine bia et de alia parte fine lopoaldi, quomo medio refaneo discerni: alia terra
cum cannietulu et arboribus suis in predictu locum qui abet fine de una parte de super fine bia
pulbica quomo forcati ficti sunt, de alia parte fine de sancta maria quomo forcati ficti sunt,
de supto fine capite et de uno latu flne raciperti quomo petre ficte sunt infra ista. amba clausa,
sicut supra fini posite sunt, totu in integrum cum bece de bia sua ibi introendi tibi qui supra
donabit possidendum, unde mihi nec cuilibet non dico remanere. unde pro suprascripta mea
donatione ante omnia inputabit mihi tuo bonu serbitiu quas mihi factum abit; et insuper suscepi
a te launegild westa una, ea ratione, ut amodo et semper tu tuis eredibus suprascripta nostra
donatione abere possidere baleatis, de quibus me repromicto et meus erede conligo tibi
qui supra et tuis eredibus desta nostra donatione ab omnis homine defensare promictemus. quit
si menime potuerimus aut si per nos ipsi per quolibet ingeniu retornare quesierimus, secundu
lege de launegildo bobis prosolbamus iustitia quod est ferquidum, et quale iste nostro dono in
die illi parueri de conludio bobis iuremus. et te roppertus notario scribere rogabit. Actum
salerno mense indictione feliciter. + signu manus suprascripti radiperti qui an cartula scribere
rogabit.
signu manus gaideperti filii firmosaci
signu manus troppoaldi et trudepaldi filii lopoaldi
signu manus lopoaldi filii lupi
signu manus miteperti filii ladiperti
signu manus ropperti filii antiperti.
Torna all'inizio