Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.27 » Pag 31 - 32

1.27
31
32

31
+ In nomine domini octabo anno principatu domni nostri siconolfi mense sectembrio undecima
indictione. ideoque ego ermepertu filius bone memorie liusperti declaratu sum tibi lupi filio polcari,
quia per cartulam emtum abeo da orsa filia lupi, qui est uxor sapatini filii gaiduli, integram
ipsam quartam qui eidem pertinet de quodam lupu, qui fuet anterior vir eius, de ipsam terram de
locum campu de sortem tuam prenominati lupi quem ibi abuisti: modo vero benimus in bona conbenentiam
32
per hunc scriptum relaxabit tibi prenominati lupi integram ipsam quartam, quam da
prenominatam orsa cum sapatino viro suo per cartulam emtam abeo, et cartulam ipsam tibi in
defensionem dedit in eo tinore, ut omni tempore tu et tuos heredes terram et cartulam ipsam
firme abeatis in nostram bicem pro defensionem. unde in tali tinore conligo me ego suprascripto
ermepertu et meis heredibus tibi qui supra lupi et ad vestris heredibus, ut si quacumque tempore
per nos ipsis aut per summissam nostram personam de predictam quartam, sicut cartulam
ipsam contine, quam bobis dedit in defensionem, bobis causatione mittere presumserimus, aut
exinde de ipsam cartulam sortem quesierimus, ante omnia de questio nostram exinde taciti et
bacui maneamus, et bos ipsam cartulam firme abeatis; nisi, si post scriptum istu nobis aut ad
nostris heredibus ostensum fuerit et posteam exinde bobis causationem mittere presumserimus,
biginti beneventanos solidos nos bobis cumponamus et taceamus. et unc scriptum ut supra te
barbatus notarius scribere rogabit. actu noceria mense indictione feliciter.
+ ego qui supra ermepertu me subscribsi.
+ ego dacuperto teste subscripsi
+ ego liuspertus notarius testis sum
+ ego leomari teste subscripsi
+ ego confreda filiu lupi teste subscripsi
+ ego walfreda filio anescausi teste subscripsi
+ ego maio filio probati teste subscripsi.
Torna all'inizio