Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.90 » Pag 115 - 117

1.90
115
117

115
+ In nomine domini sexto anno principatu domni waimari principibus, mense martius
quintadecima indictione. Ideoque ego lopenando filius polcari, unaque cum berbum et absolutionem
et largietate teodelgari filii leoprandi, cui ipse nominatus polcari genitor meus per
brebe rebus suas obligatam abuit, et ipsum astantem, dum congruum esset mihi meam bonam
bolumtatem per anc cartulam bindedit tibi radelghisi filio radiperti omnia et in omnibus rebus
substantias meas, qui mihi est pertinentem de suprascripto genitorem meum il locum que dicitur
mitiliano ubi priatu bocatur, quod sunt terris et arbusta, et castanieta, et quertieta, et campis,
et silbis, cultum bel incultis, in montis quam et in planis, ubicumque in qualecumque locum et
116
ubicumque mihi fuerit pertinentem rebus bel substantias meas in predicto locum, quod est
sortionem meam qui mihi pertinet de genitorem meum, nec nobis qui supra lopenandi binditori
nec cuilibet ominibus nichil restetit nec dicimus remaneret sortionem, set totum in integrum
cum integre finis et biebus suis et usis aquarias, inferius superiusque suis, et abgeciis et cum
omnia infra se abentibus, et cum ipsam sortionem de ipsam casam meam et de ipsum palmentum
tibi qui supra radelghisi bindedimus possidendum et faciendum quod bolueritis, scebtatam
ipsam terram da lupini et aliam meas mobilibus quem ibi abeo, quod tibi non bindedit. unde
pro suprascriptam meam bindictionem confirmandam, sicut superius legitur, modo presentem
recepi a te qui supra radelghisi emtorem meum finitum pretium nobem solidos de dinarios
nobos figuratos ex moneta salernitana hana duodecim dinari per unusquisque solidos: finitum
est eam rationem, ut amodo et semper tuum nominate radelghisi et tuis eredibus, ea que
prelegitur, abere et possidere baleatis; de quibus me repromicto ego qui supra lopenando
binditor et obligo meipsum et meis eredibus tibi qui supra radelghisi emtori mei et tui eredibus
isdicta meam bindictionem ab omnibus ominibus inantistare et defendere promictemus. quid sit
menime inantistare aut defendere, bel retornare quesierimus, dubplum suprascriptum pretium
nos tibi componere spodimus; et insuper quantum aput bos remelioratum fuerit in quacumque
pars, sub estimationis preti nos bobis restituamus, et de colludio bobis secundum legem iuremus
et anc cartula binditionis ut supra; sicut te inghelprandum notarium scribere rogabit. actum
salerno mense et indictione feliciter. signum manus suprascripti lopenandi qui anc cartulam
me scribere rogabit.
+ ego potenandus notarius testis
+ ego ermemari teste
+ ego radeligis teste subscripsi
+ ego walprando filio ursi
+ ego ercempertus teste subscripsi
+ ego ladipertus teste subscripsi
+ ego urso teste subscripsi
+ ego adelgrimo teste
+ ego auderamo teste
+ ego ursu filio alerisi teste subscripsi
+ ego lodorico teste subscripsi
+ ego adelprando teste subscripsi
117
+ ego walperto teste subscripsi
+ ego petrus.
Torna all'inizio