Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.104 » Pag 114 - 115

1/2.104
114
115

114
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro romano magno Imperatore anno octabo decimo. sed et basilio magno
Imperatore eius filio anno tertio: Die tertia mensi magii indictione sexta
neapoli. Certum est nos petrum isabrum filium quondam stephani monachi.
et barbaria honesta femina hoc est iugales. A presenti die promtissima
voluntate pro domini ammore et mercede anime nostre offerimus et tradidimus
vobis domino sergio venerabili igumeno monasterio sanctorum sergii
et baschi qui nunc congregatus es in monasterio beatorum theodori et sebastiani
qui appellatur casapicta situm in viridario et per vos in eodem
sancto et venerabili vestro monasterio. IDest integra portiones nostra ex
integra terra que vocatur ad illa balnearia posita vero in quarto maiore
qui habet fine ex omni partes terra vestra iuris memorati sancti et venerabilis
vestri monasterii una cum introitum suum omnibusque. sivi generaliter
pertinentibus. De qua nihil nobis exinde aliquod remansit aut reservavimus
nec in alienam personam commisimus potestatem. et ha nunc et
deinceps in vestra posterisque. vestris memoratoque sancto et venerabili vestro
monasterio sint potestate queque exinde facere volueritis. et neque a
nobis memorato petro isabro et barbaria iugales neque a nostris heredibus
nullo tempore nunquam vos memoratus dominus sergius venerabilis igumenus
aut posteris vestris nec memoratus sanctus et venerabilis bester monasterius
quod absit habeatis exinde aliquando quacumque requisitionem aut
molestia per nullum modum nec per summissis personis ha nunc et imperpetuis
temporibus. Insuper omni tempore nos et heredes nostris vobis
posterisque vestris exinde ab omnis homines omnique persona antestare et
defensare promittimus imperpetuum. eoquod nominis nostri scribere dignati
estis in sacro dypticos vestros. in omnem decisionem seu deliberationem. Quia
ita nobis complacui. Si autem nos aut heredes nostris quovis tempore contra
hanc chartulam offertionis ut super legitur venire presumserimus et minime
adimpleverimus hec omnia memorata et in aliquid offensi fuerimus
per quovis modum aut summissis personis. tunc componimus vobis posterisque
vestris memoratoque sancto et venerabili vestro monasterio auri solidos
115
viginti bythianteos et hec chartula qualiter continet firma permaneat
imperpetuum scripta per manus iohanni curialis per indictione memorata
sexta +
Hoc signum + manus memorati petri isabri et barbarie iugales quod
ego qui memoratos pro eis subscripsi +
+ ego theodorus filius domini aligerni rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi +
+ ego stefanus filius idem domini stefani rogatus a suprascriptos
iugales testi subscripsi +
+ ego theodorus filius domini cesarii rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
sexta +
Torna all'inizio