Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.210 » Pag 270 - 270

1.210
270
270

270
+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe,
mense februarius tertia indictione. ideoque ego iohannes filius ursi, dum mihi te iaquinta
filia natali ad meum sociabit coniugio, tunc in alia die nuptiarum ante parentes et amicos nostros,
secundum ritus gentis nostre langubardorum, per hunc scriptum morgincab confirmo
adque trado tibi nominate iaquinte uxori mee quarta enim partem ex omnibus rebus substantiis
meis, idest casis et intrinsecus casis, territorie, arbusta, bineis, castanieta, abellanieta, quertieta,
campis et silbis, pratis, pascuis, aquis et finis et biis, cultum vel incultum, mobile adque immobile,
de serbis et ancillis meis, seu quod est paterna vel materna mihi pertinet, aut pertinentes
fuerit abere, idest de omnia et in omnibus, que nunc modo abeo, vel quod in antea parare aut
conquidere potuerimus, de totum tibi nominate uxori mee quarta enim partem tradidit sub
eam bidelicet ratione, ut ab odiernu die ad tuam que supra uxori mee sint potestatem iuxta
legem faciendum exinde omnia, que vobis placuerit; et neque a me superius iohanne biro tuo,
neque a nostris heredibus, neque a nullusquenquam hominibus abeatis exinde aliquando aliqua
requisitione, set perpetuis temporibus securo nomine eos abere et possidere baleatis. quod bero
scriptum morgincab in eo hordine firmum permanead. quam te petrus notarius scribere rogabimus.
hactum salerno.
+ ego iohannes me subscripsi
+ ego manni.
Torna all'inizio