Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.464 » Pag 165 - 168

5.464
165
168

165
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno duodecimo. sed et iohannes
porfilogenito magno Imperatore eius filio anno primo. die nona mensis aprelis
indictione prima neapoli: Visi itaque fuistis vos videlicet cunta congregationis
monachorum monasterii sanctorum sergii et bachii qui nunc congregatum
est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur
casapicta situm in viridiarium. querere nos videlicet sassone filio quondam
bitaliani. et maraldo et iohanne et stephano et petro et gregorio et landolfo
et marino uterinis germanis filiis quondam iohannis qui fuit filius
memorati bitaliani hoc est thio et nepotes. set nos memorati uterinis germanis
filiis memorati iohannis. cum voluntate maria genitrice nostra. et
per absolutione gloriose potestatis domini sergii in dei nomine etminentissimus
consul et dux atque domini gratiam magister militum et imperiali
protobasto. et una nobiscum abendo abbocatorem dominus iohannes cacapice
cui nos et memorato sassone thio nostro fui defisi et de heredes
quondam domini cesarii cacapice qui fuit uterino germano suo. summus filiis
quondam bernardi cacapice. quem ipsa gloriosa potestas nobis abbocatorem
dedi propter quod nos non summus in legitime etate. simul et nos
memorato thio et nepotes pro vice nostra et pro vice aberanda nepoti et
exadelfa germana nostra filia quondam petri qui fuit uterino germano et
thio nostro et fuit filius memorati bitaliani genitori et abio nostro. de integra
petia de terra que nominatur campum de culuso que memorato bitaliano
genitori et abio nostro comparatam abuit per chartulam comparationis sua.
in die vicesima mensis hoctobrii. de indictione prima in auri solidos quadraginta
de tari de amalfi ana quattuor tari per solidos. da stephano qui
nominatur cintruto filio qoondam iohannes qui iterum cintruto bocabatur.
et da iohanne puerulo filio quidem petri cintruto qui fuit filius memorati
iohannis cintruto hoc est thium et nepote. set memorato stephano cintruto
cum voluntate marenda coniugi sue. et memorato iohanne puerulo per absolutione
gloriose potestatis domini sergii in dei nomine etminentissimi consul
et dux atque domini gratiam magister militum. et una secum abendo abbocatorem
166
petro pantaleo thio suo. quem ipsa gloriosa potestas ad eum abbocatorem
dedi pro sua parbitate. seu et cum consensu memorati genitori sui
et cum voluntate maria genitrice sua. posita vero in loco qui nominatur
tertium. cum arvoribus et fructoras sua et cum introitum suum omnibusque
eis pertinentibus. pertinente ad eis per memorato iohanne cintruto
genitori et abio illorum. et at memorato iohanne cintruto genitori et abio
illorum pertinuit per chartula comparationis sua que at nomine suo exinde
fecit iohannes modiosolidos filio quondam domini stephani et quondam domina
maria honesta femina iugalium personarum. ipse autem cum voluntate anna
coniugi sue et at memorato iohanne modiosolidos exinde pertinuit una pars
quod est quarta. et tres partes exinde ad eum pertinuit per chartula commutationis
sua. que de ipse tres partes ad eum exinde fecit domina maria
honesta femina filia quondam domini gregorii de gurgite et quondam marenda
honesta femina iugalium personarum. conius domini sergii de lonti.
quem vero ipsa chartula comparationis memorati iohannis cintruto cum ipsa
chartula commutationis memorati iohannis modiosolidos que ipsa chartula
comparationis declarat et cum due chartule promissionis exinde continentes.
ipse stephano cintruto cum memorato iohanne nepoti suo ille remiserunt
apud memorato bitaliano genitori et abio nostro per ipsa chartula comparationis
sua. coherente sivi de uno latere parte septemtrionis et da duobus
capitibus parte horientis et hoccidentis terra memorati vestri monasterii.
de alio latere parte meridiana terra congregationis sancti georgii catholice
maioris. dicendo pars vestra atbersus nos ut non baluisset memorato bitaliano
genitori et abio nostro comparare memorata petia de iamdicta terra
propter quod memorata petia de iamdicta terra sicud superius per memorata
coherentiam exegregavimus esset de memorato vestro monasterio et in memorato
vestro monasterio pertinet abere per chartula offertionis et per chartula
comparationis que sunt in tumbo scripte et est ipsa petia de iamdicta
terra in campo de lucia sic quomodo ipse chartule vestre declarat. et pars
nostra dicebat quod memorata petia de iamdicta terra nobis pertinet abere
per memorato bitaliano genitori et abio nostro et ipse genitori et abio
nostro illa comparavi per memorata chartula comparationis sua. unde multam
altercationem exinde inter nos abuimus et per iudicium de iudices publicos
nos memorato thio et nepotes posuibimus vobis in manum. quidem
167
domini iohannis de lonti et domino stephano et domino landolfo et domina
maria honesta femina et domino sergio uterinis germaniis filiis memorati
domini sergii de lonti nuc vero monacho et quedam domina maria nuc vero
monacha que estra monasterium esse videtur iugalium personarum. pro standum
ipsi exinde vobiscum at legem et pro defendendum ipsi nobis illud per
ipsa chartula commutationis que at memorato iohanne modiosolidos fecit memorata
domina maria nuc vero monacha genitrice illorum. unde iterum dicebat
pars vestra atbersum eis ut nequaquam baluisset ipsi nobis defendere memorata
petia de iamdicta terra eo quod ipsa petia de iamdicta terra pertinet
abere in memorato vestro monasterio per ipsa chartula offertionis et per ipse
chartule comparationis et esset ipsa petia de iamdicta terra in campo de lucia
sic quomodo memorate chartule vestre declarat ideo bultis abere memorata
petia de iamdicta terra pro memorato vestro monasterio. unde per iudicium
de iudices publicos vos vicistis memorata petia de iamdicta terra at
memorati uterinis germanis filiis memorati domini sergii de lonti nuc vero
monacho per ipse chartule vestre. etiam et ipsi uterinis germanis filiis memorati
domini sergii de lonti una cum voluntate memorata domina maria
nuc vero monacha genitrice illorum. et memorata domina maria honesta
femina cum volumtate domini iohannis birticillo viri sui retdiderunt nobis
in dupplo ipsos quadraginta solidos que memorato bitaliano genitori et abio
nostro dedit at memorato stephano cintruto et iamdicto iohanne nepoti suo
quando da eis comparavi memorata petia de iamdicta terra. et nos retdidimus
ad eis memorata petia de iamdicta terra cum memorate ambe chartule
comparationis cum memorata chartula commutationis. et iterum ipsi
uterinis germanis filiis memorati domini sergii de lonti nuc vero monacho.
retdiderunt vobis et in memorato vestro monasterio memorata petia de iamdicta
terra cum memorate tres chartule que simul nos ad eis retdidimus.
et posuerunt ipsi vobis et in memorati vestro monasterio firmissima chartula
promissionis recitatiba sicuti in omnibus ipsa firmissima chartula promissionis
recitatiba continet. deinde et nos memorato thio et nepotes per
memorata chartula promittimus et firmamus vobis et per vos in memorato
vestro monasterio. nos autem pro vice nostra et pro vice memorata altruda
nepoti et exadelfa germana nostra. quia numquam presummimus nos vel
heredes nostris nec abeamus licentiam aliquando tempore vos. aut posteris
168
vestris memoratoque vestro monasterio querere de memorata petia de iamdicta
terra que comparatam abuit memorato vitaliano genitori et abio nostro
nec de memorate tres chartule que simul vobis retdiderunt memorati
uterinis germanis filiis memorati domini sergii de lonti sicuti continet memorata
firmissima chartula promissionis recitatiba. sicud superius per ipsa
coherentiam exegregavimus per nullum modum nec per summissas personas
a nuc et imperpetuis temporibus. et qui vos aut posteris vestris memoratoque
vestro monasterio exinde at querendum venerit per nos aut per nostros
heredes. tunc nos et heredes nostris vobis vestrisque posteris memoratoque
vestro monasterio. eos exinde desuper tollere et tacitos facere debeamus
asque omni data occansione. Quia ita nobis stetit. Si autem aliter
fecerimus de his omnibus memoratis ut super legitur per quobis modum
aut summissas personas tunc componimus nos et heredes nostris vobis vestrisque
posteris memoratoque vestro monasterio auri solidos centum bythianteos.
et hec chartula promissionis recitatiba ut super legitur sit firma
scripta per manum petri curialis qui scribere rogatus per indictione memorata
prima + hoc signum + manum memorata persona quod ego qui
memoratos pro eis subscripsi + et oc memorati summus quia memorata
altruda nepoti exadelfa germana nostra filia memorati petri qui fuit germano
et thio nostro. est defisa memorati domini iohannis cacapice et de
memorati heredes memorati domini cesarii cacapice uterino germano suo
cui nos defisi summus.
+ ego iohannes filius domini sergii per absolutione suprascripti ducis
testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini ursi iudex per absolutione suprascripti
ducis testi subscripsi +
+ ego petrus primarius per absolutione suprascripti ducis testis
subscripsi +
+ ego petrus curialis complevi et absolvi per indictione memorata
prima +
Torna all'inizio