Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.933 » Pag 91 - 93

6.933
91
93

91
+ In nomine domini domno michayl dibina gratia imperator augusto, deo propitius,
quinto hanno imperii eius, mense hoctuber, septima indictione. Ideoque ego vir nomine
cotuneo filius quondam adelgrimi, qui sum commorantes intus cibitate luceria, eo quod
intus cibitate luceria, coram presentiam iohanne magnifico iudice et aliis vonis hominibus,
qui hic suptus conscripti sunt, clarefacio enim, quia pertinentem michi habeo una
petia de terra propinquo lpsa hecclesia sancti iacobi apostoli, que fundata est et edificata
in loco qui dicitur lama cupa, ubi domno franco benerabilis abbas regimen esse videtur,
et que hisdicta terra per bona mea bulumtate et pro mercede et redentione hanime
92
mee, vel de parentum nostrorum, michi donare congruum est tibi domno franco benerabilis
abbas pro opus sancti iacobi apostoli, in senpiternaliter habendum, ut omni tempore
die noctuque horationem habeamus nos et nostris parentibus, ut hante dibino iudicio
mercede acquirere baleamus, sic michi congruum et abtum esse videtur, bonam etenim
mea bolumtate coram presentia supradicti iudicis et haliorumque supscriptorum testium
dedimus et tradidimus ipsa tota et integram terra tibi domno franco benerabilis abbas
et sancti iacobi apostoli, que habet finem: de prima parte habet fines ipsa carrara hantica:
de secunda vero parte habet fine ipsa terra que fuit kadelayto: et de tertia parte
habet fine ipsa bia plubica, que pergit contra ipsa torre et coniungit se in uno kapite.
inter hec vero fines, que superius cernitur et legitur, de fine in finem, quantum infra claustrum
est ipsa terra iamdicta, unde nec nobis neque hab eredibus nostris, verum etiam
nec quartula uxoris mee, neque ad nullum quempiam hominem ibi haliquit portio reserbabimus
requirendi, set qualiter se iacet ipsa iamdicta terra, una, cum mediis limitibus et cum
biis et handita sua, et cum omnibus suis pertinentiis, dedimus et tradidimus ipsa terra tibi
domno franco benerabilis abbas et sancti iacobi apostoli senpiternaliter possidendum, tam
bos quam et omnes vestri posterioribus, ea scilicet ratione, ut hamodo et semper eadem
nostra donatione integram, sicut supra legitur, habere et possidere baleatis, et faciatis
exinde que amodo tibi domno franco benerabilis abbas vestrisque posterioribus placuerit,
sine contradictione nostra, et de omnibus nostris heredibus requisitione. unde guadia tibi
dedimus, et mediatorem tibi pusuimus madelfrit filium gentile presbiter; et obligamus nos
et nostris heredibus tibi cuius nominato domno franco benerabilis abbas vestrisque posterioribus,
ut hanc nostra donatione nos vobis ab omnibus ab omnique partibus hantistare et
defendere debeamus eam vobis per inbitis; quod si noluerimus, aut si nos ipsos per qualiscumque
modis vel ingenium illam vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium
questio et causatio nostra inanis et tacita sint, et decem auri solidi constantini penam
vobis vestrisque posterioribus nos et nostris heredibus componere obligamus in eadem
guadia et per districtum ipsum vestrum mediatorem; et insuper deprecamus sancti iacobi
apostoli, ut quicumque haliquit de rebus ista, que deo et sancti iacobi dedimus, ad usum
suum tollere boluerit, sit a deo celi anathematus, binculos nudatus, perditus et halienatus
in die domini nostri ihesu christi, partem habeat cum dathan et habiran et sociis eius, qui
cum corpus et hanime descenderet in infernum, et partem habeat cum iuda traditore domini
et magistri sui, maledictus vero fiat a trecenti decem et hocto patres, segregatus vero
fiat a corpus et sanguinem domini nostri ihesu christi, extorrens et halienatus ab omni ingressum
in ecclesiarum; et quicumque deo et sancti iacobi adiutus steterit, bideat claritatem
93
dei cum is qui ad dextera, positi sunt, benite benedicti patres mei percepite regnum quod
vobis paratum est ab origine mundi, habeat pro se modo et interbenientem dei genitricis
marie et omnes sanctos, hangelos et apostoli dei, ut pro eorum merita intercessio sit, et
fiat absoluti ab omnes nexum peccati, et cartula nostre donationis omni tempore firmam et
stabilem permaneat, quem te adelferi notarius hanc cartulam donationis ascribere rogabimus
qui et interfuit. actum in civitate lucerie indictione feliciter.
+ Ego qui supra, iohanne iudex
+ Ego caloleo teste
+ Ego maio teste.
Torna all'inizio