Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.20 » Pag 73 - 74

1/1.20
73
74

73
In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno vicesimo sexto sed et romano magno:
imperatore anno tertio decimo die vicesima septima mensis iunii indictione
septima neapoli: Certum est me marinum miles filium quidem
domini theodori: et quidem domina theodonanda iugalium personarum:
A presenti die prumtissima voluntate venundedi et contradidi vobis domino
benedicto religioso igumeno congregationis monasterii sanctorum sergii
et baschi qui nunc congregati esse videtur in monasterio sancti sebastiani
in viridiario: Idest integram portionem meam de integrum montem positum
in nonnaria quod est de tertiam partem unam: unde duas portiones
sunt heredum quidem maria uterina germana mea: et eufimia germanam
mea quem iam vos comparatam habetis: et indivisum reiacent: pertinente
mihi memorato marino ipsa portio mea de memoratum montem da quidem
memorato domino theodoro genitori meo: unde nihil mihi de memorata
portionem meam aliquod remansit aut reserbavi: hec vero prenominata
integram portio mea de memoratum montem una cum introito
suo et cum olibetis et curtaneas et cum portionem de piscina et cum
arboribus fructiferis et infructiferis et omnibus sivi pertinentibus a me
vobis sint venundatum et traditum mea heredumque meorum vice in vestra
memorato domino benedicto religioso igumeno posterisque vestris sanctaque
vestra congregatione sint potestatem qualiter exinde facere volueritis
liberam semper habeatis potestatem et neque a me memorato marino neque
a meis heredibus neque a nobis personas sumissas nullo tempore numquam
exinde habeatis quacumque requesitionem aut calumniam neque vos memoratus
dominus benedictus religiosus igumenus neque posteris vestris. neque
memorata sancta vestra congregatio per nullum modum in perpetuum: insuper
ego memoratus marinus et heredes meis vobis posterisque vestris sanctaque
vestra congregatione memoratam integram portionem meam de memoratum
montem ab omni homine antestare et defensare promittimus: propter quod
accepi a vobis exinde: idest auri solidos quatuor bytianteos et medium: ut
inter nobis comvenit: quod si aliter provenerit de his omnibus memoratis
74
et in aliquit offendero per quovis modum aut sumissam personam tunc
compono ego qui supra marinus et heredes meis vobis memorato domino
benedicto religioso igumeno posterisque vestris sanctaque vestra congregatione
poene nomine auri solidos duodecim bytianteos: et hec venditio ut super
legitur sit firma: scripta per manus leonem curialis scribere rogatus
per memoratam septimam indictionem. +
Hoc signum + manus memorato marino miles qui omnia memorata
consensi quod ego qui memoratos hab eum rogatus pro eum subscripsi et
memoratos solidos traditos vidi +
+ [..............................................................]
[..........................................................] +
+ [..............................................................]
[..........................................................] +
+ [..............................................................]
[..........................................................] +
+ Ego leo curialis qui memoratos post subscriptionem testium complevi
et absolvi die et indictione memorata septimam +
Torna all'inizio