Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.544 » Pag 363 - 363

5.544
363
363

363
PASCALIS episcopus servus servorum dei. Dilecto in christo fratri.
LANUINO. magistro heremi. Salutem et apostolicam benedictionem. Peccatis
nostris exigentibus ad id tempora devenerunt. ut mala quaelibet iam quasi
ex licentia committantur. Undique iniquitates insurgunt. et persecutiones
interius et exeterius oriuntur. Laici aecclesiarum bona diripiunt. et in ipsas
personas ecclesiasticas. manus extendere non verentur. Quibus nos in pastorum
specula constituti obviare compellimur. et tantis sacrilegiis et rapinis
novum cogimur remedium adhibere. Si quis igitur laicus ea quae ad
heremum vestram legitime pertinere noscuntur. rapere vel invadere. aut in
personas aecclesiasticas temerario ausu manus inicere presumpserit. ad satisfactionem
canonice moneatur. Quod si secundo tertiove commonitus satisfacere
contempserit. nec per episcopum de cuius parochia fuerit iustitiam
obtinere potueris. nos tibi ex apostolicae sedis auctoritate. potestatem conferimus.
interdictionis et excommunicationis sententiam. in eum donec satisfaciat
secundum qualitatem et quantitatem criminis proferendi. Tibi etiam
quia multorum anachoritarum pater et magister per dei gratiam constitutus
es. paternae magisterium disciplinae concedimus. videlicet ut anachoritas
doceas et benedicas. et siqui de longinquis partibus forte advenerint. probato
spiritu secundum quod dicit apostolus si ex deo est. suscipiendi eos
ac benedicendi habeas potestatem. Data Beneventi. .x. kal. Martii. Indictione.
VI.
Torna all'inizio