Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.454 » Pag 339 - 339

2.454
339
339

339
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni, et quarto anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense december sexta indictione. memoratorium
factu a me cennamus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante
subscripti testes per bona combenientia una mecum adesset guaiferius castaldus, qui est adbocator
et unum de dominii ipsius ecclesie, tradidimus petri presbiteri filio stephani de terra
bacua ipsius ecclesie pertinentes in ipso plaiu, ubi ad ipsa oliba dicitur de intus anc salernitanam
cibitatem per ec finis et mensuria: de ex omni parte fine ipsius ecclesie, est enim longitudo
de duabus partibus ana pedes biginti et per latitudo similiter de duabus partibus ana pedes
decem et octo ad talem pedem, quantum cartula ista in capite est lata. per supradicte finis
et mensuria cum bice de bia et cum sericidia a foriis ipsa mensuria inclitum ei tradidimus tali
tinore, ut amodo et usque biginti anni completi ad suam et de suis eredibus sint potestatem
tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis ibidem faciendum, et casa ibidem
edificare, et ibidem residere et abitare usque ipsi biginti anni completi. et per bona combenientia
guadia nobis dedit et mediatorem nobis posuit petrus presbiter filius quondam nandi; et per
ipsa guadia obligabit se suosque eredes damdum in pars ipsius ecclesie annualiter pro censum
oleum una kandela parbula, dum ille in ipsa ecclesia ad officiandum ierint; et a quo in ipsa
ecclesia ad officiandum non ierint, deant exinde annualiter ad pars ipsius ecclesie ille et suos
eredes usque ipso constitutum aureum tari unum. et per bona combenientia per ipsa guadia
obligabit se suosque eredes, ut si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere aut
contrare, et talia in pars ipsius ecclesie non adinpleberit et aliquit exinde contradixerit, tunc
per ipsa guadia obligabit se suosque eredes ad componendum mihi vel ad meis successoribus,
seu in pars ipsius ecclesie triginta auri solidos constcntinos. et hunc brebem scripsi ego ademari
notarius qui interfui.
Torna all'inizio