Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 500 - 501

500
501

371
Cristianus Dei gratia imperialis aule cancellarius. Imperialis equitas iustitie in usum
et consuetudinem duxit ecclesias Dei, que in sua dominatione consistunt, benignissime
protegere, in sinu sue pietatis confovere ac promovere presertim illas que circa thronum
sue maiestatis fideles existunt, et pro incolumitate imperii et statu regni devotissime
omni tempore laborarunt. Nos vero eius preclara vestigia in quantum possumus
imitari volentes, cognita fide qua monasterium sancte Flore et Amideus eius venerabilis
abbas apud imperium fideliter semper habuerit, notum facimus universis imperii fidelibus
per Tusciam constitutis presentibus et futuris, [quod] auctoritate imperiali et nostra,
damus et concedimus plenam potestatem abbati sancte Flore edificandi et construendi
castrum in Galognano ad honorem Dei et imperii et ecclesie sancte Flore et quecumque
edificia vult in flumine Arni. Quocirca Aretinis consulibus et toti populo per debitum
iuramenti, quod domno imperatori fecerunt, et sub pena centum librarum districte
precipimus, pariter et Talzanensibus et universis capitaneis et valvasoribus per aretinum
comitatum constitutis, ut iam dicto abbati in predicto castro de Glognano et in
p. 501
ceteris bonis et possessionibus suis, et construendis edificiis in Arno, nullam molestiam,
nullam iniuriam nullumque impedimentum de cetero inferant vel inferri sinant. Si
quis vero contra hoc nostrum mandatum facere presumpserit, reus sit imperatorie maiestatis
et sub banno domini imperatoris positus penam centum librarum incurrat; dimidiam
partem persolvendam fisco imperiali, dimidiam predicto abbati.
Datum apud Aretium anno MCLXV, indictione XIII, XIII klas martias, regnante domino
Frederico romanorum imperatore serenissimo, regni eius XII, imperii vero eius X.
Torna all'inizio