Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 515 - 516

515
516

386
Fredericus Dei gratia romanorum imperator semper augustus, omnibus imperii fidelibus
in perpetuum. Aequitatis ratio postulat, ut imperialis clementia omnibus ecclesiis
in imperio constitutis protectionis suae patrocinium impendant, eas tamen que speciali subiectione
et dominio iure imperio pertinent propensiori gratia fovere et manutenere invigilet.
Quapropter notum sit omnibus nostris imperii fidelibus, quod nos cenobium in castro
sanctae Flore apud Aretinam civitatem situm in nostram tuitionem cum omnibus pertinentiis
ipsius et tante nostre serenitatis benevolentia suscipimus, quod illud in eodem loco et in
cunctis suis possessionibus plena securitate et pacis quiete perfrui volumus Et quoniam
eamdem ecclesiam ad manus nostras intendimus retinere, sicut ipsa soli imperio attinere
dinoscitur, statuimus praecipientes, ut nulla persona ecclesiastica vel secularis,
videlicet non episcopus, non marchio, non comes, nec ullus consulatus in praedicta ecclesia
et in universis, quae ad ipsam spectant, praesumat eam aliqua prorsus violentia
seu molestia gravare; nec quisquam nomine fodri, vel collectae, aut albergariae, aut alicuius
exationis audeat de cetero ab eadem ecclesia eius colonis aliquid repetere vel
auferre. Loca autem et possessiones praedictae ecclesiae, quas ei nostra auctoritate confirmamus
et sub hac tuitione et perpetua nostra securitate manere volumus, nominibus
suis subscribi dignum duximus. Castrum sanctae Flore, cum omnibus ad se pertinentibus,
plebem de Quarto, cum suis pertinentiis; castrum Funtiani cum sua curia; possessiones
quas eadem ecclesia habet vel habere debet in curia de Pilli; castrum Rogetini
et ecclesiam sancti Quirici, ecclesiam sancti Vincentii de Cortona, et quicquid in
Cortona habet vel habere debet intus et extra; castrum Mugliani cum suis pertinentiis;
illud quod prefata ecclesia habet in curia Montagnani; villam de Maiano; ecclesiam de
Garonsa; ecclesiam sancti Petri maioris in dicta civitate aretina; et ecclesiam sancti
Gregorii et ecclesiam sancti Laurentini et Pergentini, et quicquid habere debet in Montione
et Quarata; plebem de Galognano et castrum Galognani, cum suis pertinentiis;
et ecclesiam sancti Thomae, et castrum et villam de Sexto quicquid habet in curia
Marcena, Montispincoli; et ecclesiam santi Petri de Falzano, et ecclesiam sanctae Felicitatis;
Sarnae castrum cum suis pertinentiis; illud quod habet in castro et villa Focognani;
villam Veraczani cum sua ecclesia; ecclesiam sancti Martini de Arliano; illud quod habet
et habere debet in castro et in curte Pollezani. Haec itaque praetaxata loca in nostram
tuitionem suscpimus, et imperiali auctoritate praecipimus, ut in his et in aliis praefati
p. 516
cenobii possessionibus, quas vel nunc habet vel in futurum iuste acquirere potest, nulla,
ut praedictum est, persona ecclesiastica illam infestare, aut aliquis in ea et eius pertinentiis
exactionem faciat, nisi nos ipsi, aut certus missus noster ad hoc nominatus destinetur.
Si quis autem huic nostrae constitutioni contraire et praefatam ecclesiam molestare
praesumpserit, pena decem marcarum auri sit condemnatus; quarum medietatem
fisco nostro, residuum abbati et ecclesiae illi exhibeat. Datum apud castrum Florentiae
anno dominicae incarnationis M. CLXXVII, indictione X, idus martii mensis.
Torna all'inizio