Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.460 » Pag 155 - 156

5.460
155
156

155
+ IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS PATRIS
ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. Ego girardus troianus dei gratia episcopus
presentibus et posteris scribere curavi quae et qualia sint unde guarinus
abbas sancti laurentii de aversa et monachi ipsius me rogaverunt. quatinus in
parrochia mea illis ea concederem. et rogatus donavi. Notum itaque habeatis
quod abbas prenominatus cum quibusdam monachis suis ad me venit. et ut in
episcopatu meo duas sibi concederem construere ecclesias multipliciter rogavit.
Fecit etiam ut dominus noster dux ROGERIUS. et uxor eius ADELA pro
ipsius amore quo facilius quod petebat impetraret me precarentur. quorum
peticioni satisfacere bonum esse considerans concessi quemadmodum in carta
presenti scripta continentur. duae ecclesiae videlicet illae de quibus promissum
est michi et successoribus meis per annos singulos septem romanatos die festo
sancte MARIE in augusto persolvent. cetera omnia ad ecclesia pertinentia.
que quocumque modo eis collata iure fuerint. abbas et monachi possidebunt.
nullam omnino de ipsis omnibus episcopo daturi portionem nisi forte caritative
et non ex debito donare voluerint. propter mutuam quae inter huiusmodi
fratres solet esse dilectionem. Liberam et absolutam in aeternum
utramque ecclesiam esse volo. ita ut neque per me vel familiares meos
aliquam inquietudinis molestiam paciatur. sed et in temporibus successorum
meorum firma et inconcussa hec libertas circa ecclesiam utramque. et res
earum summopere custodiatur. Reverentiam siquidem sicut suo pastori et
episcopo monachi illi et cuiuscumque ordinis clerici qui in ecclesiis fuerint
constituti michi et singulis successoribus meis exibebunt. in aliis vero
omnibus sicut predictum est firmissimae libertatis tranquillitatem optinebunt.
Si autem vel ego vel de meis successoribus aliquis contra istud preceptum
fecerit nisi abbatis vel monachorum culpa precesserit. et ammoniti bis. vel
ter. emendare contempserint. episcopus centum romanatos abbati qui tunc
temporis erit vel monachis persolvat. et postea contra preceptum quod
factum est nullatenus agere presumat. Noverit vero abbas quoniam si istud
preceptum infregerit adversus episcopum nisi ipsius ante fuerit culpa. emendationem
faciet pecuniam episcopo persolvens quae superius est denotata
156
+ Ego Girardus troianus episcopus
+ Ego Robbertus archipresbyter
+ Diaconus Leo
+ Signum petri Archidiaconi
Torna all'inizio