Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1210 » Pag 263 - 264

7.1210
263
264

263
MCCX
A. D. 1055
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense Februario, octaba indictione. Ante me sico comitem et iudicem grimoaldus
comes filius quondam rottelgrimi comitis, et rottelgrimus et petrus filii ipsius grimoaldi
coniuncti sunt cum grimoaldo vicecomite filio quondam iohannis notarii, et ipsi rottelgrimus
et petrus, presente ipso genitore suo, et per illius absolutone, per quem omnia que
in hanc cartula scripta et scribenda sunt fecerunt, clarificaverunt se habere integram medietatem
de terra vacua, que est foris hanc salernitanam civitatem in loco tusciano prope
ecclesiam sancte marie, que dicitur zita; et dixerunt totam ipsam terram esset per finis et
mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte septemtrionis finis via puplica, et passi
viginti duo: A parte occidentis finis aliorum, et passi ducentos quattuordecim: A parte
meridie finis via, et passi viginti duo; A parte orientis fines aliorum, et passos ducentos
quinque. Et sicut ipsis rottelgrimo et petro germanis congruum fuit, bona illorum voluntate,
per convenientiam per hanc cartulam venumdederunt ipsi grimoaldo vicecomiti
integram ipsam medietatem que, ut dictum est, clarificaverunt se havere de tota suprascripta
terra per iamdictas fines et mensuras, cum omnibus infra ipsam medietatem haventibus,
cunctisque eius pertinentiis, et cum vice de ipsis viis; ea ratione, ut integra
suprascripta venditio, qualiter supra legitur, semper sit in potestate ipsius grimoaldi vicecomiti
et heredum eius, et licead illum et eius heredes de ea facere quod voluerint. Et
propter confirmationem huius venditionis ipsi germani susceperunt ab ipso grimoaldo vicecomite
statutum pretium auri solidos quadraginta in omni deliberatione. Et per convenientiam
ipsi grimoaldus et rottelgrimus et petrus guadiam ipsi grimoaldo vicecomiti dederunt
et fideiussorem ei posuerunt maionem comitem filium quondam landonis comitis.
et per ipsam guadiam ipsi rottelgrimus et petrus obligaverunt se et illorum heredes semper
defendere ipsi grimoaldo vicecomiti et illius heredibus integram suprascriptam venditionem
ab omnibus hominibus et partibus. et tribuerunt ipsi grimoaldo vicecomiti licentiam,
ut quando ille et eius heredes voluerint, potestatem haveant suprascriptam venditionem
per se defendere, qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus,
quas de ea ostenderint. et si, sicut superius scriptum est, ipsi rottelgrimus, et petrus, et
illorum heredes ipsi grimoaldo vicecomiti et illius heredibus non adimpleverit, et suprascripta
264
vel ex ipsis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
ipsi germani obligaverunt se et illorum heredes componere ipsi grimoaldo vicecomiti
et illius heredibus centum auri solidos constantinianos. et, sicut superius scriptum
est, adimplere. et ipse grimoaldus filius suprascripti rottelgrimi per suprascriptam guadiam
et convenientiam obligavit se, si suprascripta vel ex ipsis quicquam removere aut
contradicere presumpserint, componere ipsi grimoaldo vicecomiti et eius heredibus centum
auri solidos constantinianos. et quod superius scriptum est, semper firmum permaneat. et
taliter tibi iohannem notario scribere precepi.
+ Ego qui supra sico comes et iudex.
Torna all'inizio